Praeterea, simul atque commoditer pos sumus, fratrem nostrum a morte animi liberare, id facere sine dubio tenemur, ergo & nos metipsos a peccato mortali illico tenemur eripere. Idque eo magis quod peccatum quod mox per poenitentiam non deletur, suo pondere ad aliud trahit, vt Grego. docuit homi. 11. in Eze. 3. At qui periculose exponit peribit in eo: vt in Ecclesiastico legitur. Confirmat autem hoc vel maxime, Leo papa, epist. 69. ad Theodorum episcopum, inquiens. Oportet vnumquenque Christianum conscientiae suae habere iudicium, ne conuerti ad dominum de die in diem differat, nec satisfactionis sibi tempus in finem vitae suae constituat, quem periculo se ignorantia humana concludit: vt ad paucarum horarum se reseruet incertum. Periculosum igitur est, poenitentiam in aliud tempus reseruare. Nam & hoc Ecclesiasticus. c. 5. prohibet, inquiens, non tardes conuerti ad dominum, nec differas de die in diem, subito enim venit ira eius. Peccatum igitur est, de die in diem poenitentiam protrahere, nempe cui diuinam iram Ecclesiasticus interminatur.