Præterea, ſimul atq; commoditer poſ ſumus, fratrem noſtrum à morte animi liberare, id facere ſine dubio tenemur, ergo & noſ metipſos à peccato mortali illicò tenemur eripere. Idq́; eò magis quòd peccatũ quod mox per pœnitentiam non deletur, ſuo pondere ad aliud trahit, vt Grego. docuit homi. 11. in Eze. 3. At qui periculoſe exponit peribit in eo: vt in Eccleſiaſtico legitur. Cõfirmat autẽ hoc vel maximè, Leo papa, epiſt. 69. ad Theodorum epiſcopum, inquiens. Oportet vnumquenq; Chriſtianum conſcientiæ ſuæ habere iudicium, ne cõuerti ad dominum de die in diem differat, nec ſatisfactionis ſibi tẽpus in finem vitæ ſuæ conſtituat, quem periculo ſe ignorantia humana concludit: vt ad paucarum horarum ſe reſeruet incertum. Periculoſum igitur eſt, pœnitentiam in aliud tempus reſeruare. Nam & hoc Eccleſiaſticus. c. 5. prohibet, inquiens, non tardes conuerti ad dominum, nec differas de die in diem, ſubitò enim venit ira eius. Peccatum igitur eſt, de die in diem pœnitentiam protrahere, nempe cui diuinã iram Eccleſiaſticus interminatur.