Item, si in aliud tempus poenitentiam differre liceret, ergo & velle differre licitum est. Quod enim facere, idem & velle quoque licet. At qui existens in peccato mortali, interiorem poenitentiam in aliud tempus reseruare vult, eo ipso interpretatiue & implicite vult es se in peccato mortali. in quo quandiu non poenitet, perdurare neces sum est. Non licet igitur conuersionem poenitentiamque differre.