Item, ſi in aliud tempus pœnitentiam differre liceret, ergo & velle differre licitum eſt. Quod enim facere, idem & velle quoque licet. At qui exiſtens in peccato mortali, interiorem pœnitentiam in aliud tempus reſeruare vult, eo ipſo interpretatiuè & implicite vult eſ ſe in peccato mortali. in quo quandiu non pœnitet, perdurare neceſ ſum eſt. Nõ licet igitur conuerſionem pœnitentiamq́ue differre.