Deinique suadetur, quod saltem singulis diebus festis, teneatur peccator poenitentiam habere: quia finis legis est, vt requiescamus in deo, ad hanc enim requiem, corporalis festorum quies ordinatur. At in legem facit, qui verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem, lege non dubium, C. de legibus, & regula certum est, de regulis iuris, in. 6. Et confirmatur , Leuitici. 16. Sabbatum requietionis est, affligetis animas vestras, ab omnibus peccatis vestris mundabimini, & cap. 23. affligetis animas vestras, omne opus seruile non facietis in die hac, omnis anima quae afflicta non fuerit in die hac, peribit de populo suo: & causa subditur: vt propitietur vobis Dominus .