Primum ergo (vt mea fert, & communis opinio) non protinus tenetur homo poenitentiam agere. Atque haec quidem as sertio, non alia ratione potiore ostendi potest, quam quod fidelium omnium consensus facile admittit, non es se peccarum mortale nouum, si quis non statim atque in peccatum incidit, poe nitentiam agat: nec aut poenitentes in confes sione huius criminis se accusant, aut sacerdotes id curant, quando poenitentes examinant : cum tamen nullus peccator fere sit, qui huius precepti reus non haberetur. Imo, qui diem vnum in peccato mortali duraret, non modo multa, s ed innumerata peccata mortalia hoc praecepto transgrediendo committeret.