Primùm ergo (vt mea fert, & communis opinio) non protinus tenetur homo pœnitẽ tiam agere. Atque hæc quidem aſ ſertio, non alia ratione potiore oſtendi poteſt, quàm quòd fidelium omnium conſenſus facilè admittit, non eſ ſe peccarum mortale nouum, ſi quis non ſtatim atque in peccatũ incidit, pœ nitentiam agat: nec aut pœnitentes in confeſ ſione huius criminis ſe accuſant, aut ſacerdotes id curant, quando pœnitentes examinãt : cùm tamen nullus peccator ferè ſit, qui huius pręcepti reus non haberetur. Imò, qui diẽ vnum in peccato mortali duraret, nõ modo multa, ſ èd innumerata peccata mortalia hoc præcepto tranſgrediendo committeret.