Praeterea, si de poenitentia mendatium speciale es set, id ea es set ratione maxime quod poenitentia est medium neces sarium ad salutem. Hoc vero argumentum infirmum est: quoniam gratia dei est ad salutem homini neces saria: de qua tamen habenda nullum est peculiare praeceptum. E confirmatur. Nam huiusmodi praeceptum non alio testimonio magis as sereretur, quam eo Lucae cap. 13. Nisi poe nitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. At exinde, nihil tale colligi recte potest.