Præterea, ſi de pœnitentia mẽdatium ſpeciale eſ ſet, id ea eſ ſet ratione maximè quòd pœnitentia eſt medium neceſ ſarium ad ſalutem. Hoc vero argumentum infirmum eſt: quoniam gratia dei eſt ad ſalutem homini neceſ ſaria: de qua tamen habenda nullum eſt peculiare præceptum. E confirmatur. Nã huiuſmodi præceptum nõ alio teſtimonio magis aſ ſereretur, quàm eo Lucæ cap. 13. Niſi pœ nitentiam habueritis, omnes ſimiliter peribitis. At exinde, nihil tale colligi rectè poteſt.