Atque eisdem omnino argumentis persuaderi potest tertia propositio: hoc est, In diebus festis non obligari homines ad agendum poenitentiam, aut diuino praecepto, aut humano. Praeceptum enim de colendo Deo, quo testis diebus astringimur, opera religionis prae scribit. At, poenitentia (quod ante docuimus,) religionis opus non est, sed vindicationis.