Item ius humanum nullum est aut euangelicum, quo hoc praeceptum as seratur, proferant & tacebimus, lex autem antiqua ces sauit, lege vero naturae nihil eiusmodi praecipi, notius est quam vt probandum sit. Et profecto errores alienos repraehendere, non perinde difficile est, facilius namque , vt Cicero tradit in mentem cuiusque venire solet, quid falsum quam quid verum sit. Sed veram & consentaneam opinionem ingerere, eamque idoneis argumentis confirmare, hoc opus hic labor est.