Sit igitur quarta propositio: praeceptum de poenitentia obligat in articulo necessitatis, vt reliqua omnia praecepta effirmatiua ac primus quidem necessitatis articulus facile ab omnibus admittitur periculum mortis. Cum enim praeceptum pro aliquo tempore obliget, si in periculo mortis praeteritur, nullum iam restat tempus quo possit impleri. Sed notandum est, quod cum baptismus & sacramentum absolutionis attrito conferant gratiam, institutaque fuerint directe haec duo sacramenta in remissionem omnium peccatorum, qui sus cipit alterum ex his, siue contritus siue attritus vere, implet praeceptum de poenitentia: quoniam deus nihil amplius exigit, in compensationis iniuriam & delicti comissi, quam vel contritionem sine sacramento, vel attritionem cum sacramento per se instituto in remissionem peccatorum: atque hinc colliges praeceptum diuinum de poenitentia per se loquendo , obligare solum in duobus. Prius cum obligat diuinum praeceptum de baptismo vel confessione, & tunc satis est poenitentia interior imperfecta, si exterius sacramentum re ipsa suscipiatur. Posterius, cum deest mini ster vtriusque sacramenti. Vbi sicut homo tenetur habere votum suscipiendi vel baptismum , vel absolutionem si facultas ades set: ita etiam tenetur habere perfectam poenitentiam & contritionem , vt quae neces saria tunc sit, ad remis sionem peccatorum.