Sit igitur quarta propoſitio: præceptum đ pœnitentia obligat in articulo neceſsitatis, vt reliqua omnia præcepta effirmatiua ac primus quidem neceſsitatis articulus facilè ab omnibus admittitur periculum mortis. Cũ enim præceptum pro aliquo tẽpore obliget, ſi in periculo mortis præteritur, nullum iam reſtat tempus quo poſsit impleri. Sed notandum eſt, quòd cùm baptiſmus & ſacramentũ abſolutionis attrito conferant gratiam, inſtitutaq́; fuerint directe hæc duo ſacramenta in remiſsionem omnium peccatorum, qui ſuſ cipit alterum ex his, ſiue contritus ſiue attritus verè, implet præceptum de pœnitentia: quoniam deus nihil amplius exigit, in compenſationis iniuriam & delicti comiſsi, quàm vel contritionem ſine ſacramento, vel attritionem cum ſacramento per ſe inſtituto in remiſsionem peccatorum: atque hinc colliges præceptum diuinum de pœnitentia per ſe loquẽdo , obligare ſolùm in duobus. Prius cùm obligat diuinum præceptũ de baptiſmo vel confeſsione, & tunc ſatis eſt pœnitẽtia interior imperfecta, ſi exterius ſacramentum re ipſa ſuſcipiatur. Poſterius, cùm deeſt mini ſter vtriuſ q́; ſacramenti. Vbi ſicut homo tenetur habere votum ſuſcipiendi vel baptiſmũ , vel abſolutionem ſi facultas adeſ ſet: ita etiam tenetur habere perfectam pœnitẽtiam & cõ tritionem , vt quæ neceſ ſaria tunc ſit, ad remiſ ſionem peccatorum.