At vero arriculis alius qui addi solet, Cum videlicet quis administrare voluerit aliquod sacramentum, vel quemcunque alium actum exercere, qui requirat hominem existentem in gratia, accidentariam obligationem habet nec a praecepto poenitentiae otitur: sed a prae cepto alio de digna sacramentorum vel sus ceptione, vel administratione. Vnde peccatur quidem peccato sacrilegij, si ab impenitente sacramentum aut ministretur aut suscipiatur: non autem peccato omissionis aduersus poenitentiae praeceptum: vnum excipio eucharistiae sacramentum, quod qui in mortali sumit, duplex peccatum peccat: Alterum sacrilegij in eucharistiam, alterum omissionis in praeceptum peculiare diuinum de praemitenda poenitentia eucharistiae sacramento: de quo in fine huius relectionis dis seremus.