At verò arriculis alius qui addi ſolet, Cùm videlicet quis adminiſtrare voluerit aliquod ſacramentum, vel quemcunq; alium actum exercere, qui requirat hominem exiſtentem in gratia, accidentariam obligationem habet nec à præcepto pœnitentiæ otitur: ſed à præ cepto alio de digna ſacramentorum vel ſuſ ceptione, vel adminiſtratione. Vnde peccatur quidem peccato ſacrilegij, ſi ab impenitente ſacramentum aut miniſtretur aut ſuſcipiatur: non autem peccato omiſsionis aduerſus pœnitentiæ præceptum: vnum excipio euchariſtiæ ſacramentum, quod qui in mortali ſumit, duplex peccatum peccat: Alterum ſacrilegij in euchariſtiam, alterum omiſsionis in præceptum peculiare diuinum de præmitenda pœnitentia euchariſtiæ ſacramento: de quo in fine huius relectionis diſ ſeremus.