Ad primum itaque argumentum respondetur illam Diui Thomae similitudinem inter praeceptum restituendi, & praeceptum de serendi peccatum, non per omnia quadrare. Qua in re Caietanus videtur fuis se deceptus primum enim rei alienae restitutio, re vera fundatur in praecepto negatiuo, quo vetamur rem alienam in uito domino retinere: neque enim minus rei alienae detrectator est, qui eam apud se inuentam inuito domino detractat ac detinet, quam si furto suscepis set. Quo fit, vt ad obligationem restituendi iniusta acceptio impertinens sit: siue enim accepetim iniuste per furtum, siue iuste per commodatum: simulatque inuito domino rem alienam vsurpo furti reus habeor: atque ex consequenti violator praecepti negatiui.