Ad primum itaque argumentum reſpondetur illam Diui Thomæ ſimilitudinem inter præceptum reſtituendi, & præceptum de ſerendi peccatum, non per omnia quadrare. Qua in re Caietanus videtur fuiſ ſe deceptus primũ enim rei alienæ reſtitutio, re vera fundatur in præcepto negatiuo, quo vetamur rẽ alienã in uito domino retinere: neque enim minus rei alienæ detrectator eſt, qui eam apud ſe inuentam inuito domino detractat ac detinet, quàm ſi furto ſuſcepiſ ſet. Quo fit, vt ad obligationẽ reſtituẽdi iniuſta acceptio impertinens ſit: ſiue enim accepetim iniuſtè per furtum, ſiue iuſtè per commodatum: ſimulatque inuito domino rem alienam vſurpo furti reus habeor: atque ex conſequenti violator præcepti negatiui.