At, preceptum poenitentiae, per quam homo peccatum fugit & deserit, sicut & charitas, quae radix & fundamentum poenitentiae est, re vera, quicquid Caietanus intelligat, prae ceptum est affirmatiuum: nec includit negatiuum, nisi quemadmodum omnia affirmatiua dicuntur includere de actu contrario , vt preceptum charitatis secum habet annexum praeceptum odii negatiuum: praeceptum temperantiae , negationem intemperatiae: spes quoque desperationem, fides infidelitatem negat & prohibet, sic praeceptum poenitentiae ex consequenti vetat, nequis im poenitens sit impoenitentia positiue contraria. Quo fit, vt non poenitere proprie contra praeceptum affirmatiuum sit non contra negatiuum, Quocirca, tunc solum peccatum erit cum precepto affirmatiuo fuerit aduersum: aduersatur autem, cum quis eo tempore poenitentiam non agit, quo ex prae cepto agere tenebatur: hoc est in articulo necessitatis: quemadmodum superius explicatum est.