At, pręceptum pœnitentiæ, per quam homo peccatum fugit & deſerit, ſicut & charitas, quæ radix & fundamentum pœnitentiæ eſt, re vera, quicquid Caietanꝰ intelligat, præ ceptum eſt affirmatiuum: nec includit negatiuum, niſi quemadmodũ omnia affirmatiua dicũtur includere de actu cõtrario , vt pręceptũ charitatis ſecum habet annexũ præceptũ odii negatiuum: præceptum temperãtiæ , negationem intemperatiæ: ſpes quoque deſperationem, fides infidelitatem negat & prohibet, ſic præceptum pœnitentiæ ex conſequẽ ti vetat, nequis im pœnitens ſit impœnitentia poſitiuè contraria. Quo fit, vt non pœnitere propriè contra præceptum affirmatiuum ſit non contra negatiuum, Quocirca, tunc ſolũ peccatum erit cûm pręcepto affirmatiuo fuerit aduerſum: aduerſatur autem, cùm quis eo tempore pœnitentiam non agit, quo ex præ cepto agere tenebatur: hoc eſt in articulo neceſsitatis: quemadmodum ſuperius explicatum eſt.