Sed est tamen similitudo vtriusque praeceti, & restituendi & poenitendi proportionalis duplex. Prius quod quemadmodum non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum , ita quoque non dimittitur nisi agatur poenitentia. Posterius etiam, haec duo praeccepta in hoc assimilantur, quod sicut non restituere rem alienam iniuste detentam, habet malum statum peccatoris annexum, ita & non poenitere de peccato commis so. Quo fit, vt siue hic siue ille, hoc est, vel qui non restituit, vel qui non poenitet, in actum po sitiuum exeat. Alter, quo vult non restituere: alter, quo vult non poenitere semper peccet nouo peccato: & quidem frequenter loquendo, (vt Theologos decet) in promptu patet, idquod diximus. Auarus enim praue affectus aliena re detinenda, cum in mentem illi venit aliena res: si in actum voluntatis positiuum prodeat, quo videlicet vult non reddere, ex consequenti, vt experimento constat , statum illum probat, & elegit in quo est: & qui non poenitet simili ratione si peccata quae fecit illi occurrant, habeatque actum voluntatis positiuum plerunque nihil aliud quam consentit & probat statum peccati, quod ante commisit.