Sed eſt tamen ſimilitudo vtriuſq; præceti, & reſtituendi & pœnitendi proportionalis duplex. Prius quòd quemadmodum non dimittitur peccatum niſi reſtituatur ablatũ , ita quoque non dimittitur niſi agatur pœnitentia. Poſterius etiam, hæc duo præccepta in hoc aſsimilantur, quod ſicut non reſtituere rem alienam iniuſtè detentam, habet malum ſtatum peccatoris annexum, ita & non pœnitere de peccato commiſ ſo. Quo fit, vt ſiue hic ſiue ille, hoc eſt, vel qui non reſtituit, vel qui non pœnitet, in actum po ſitiuum exeat. Alter, quo vult non reſtituere: alter, quo vult non pœnitere ſemper peccet nouo peccato: & quidem frequenter loquendo, (vt Theologos decet) in promptu patet, idquod diximus. Auarus enim prauè affectus aliena re detinenda, cùm in mentem illi venit aliena res: ſi in actum voluntatis poſitiuum prodeat, quo videlicet vult nõ reddere, ex conſequenti, vt experimento cõ ſtat , ſtatum illum probat, & elegit in quo eſt: & qui non pœnitet ſimili ratione ſi peccata quæ fecit illi occurrant, habeatq́; actum volũ tatis poſitiuum plerunq; nihil aliud quàm cõ ſentit & probat ſtatum peccati, quod ante commiſit.