Quod si volumus etiam rem hanc magis premere, sine dubio peccator cui peccata memoriae occurrunt, nec poenitet, si quem actum eliciat etiam pro tempore quo non tenetur poenitentiam agere, semper peccat peccatum nouum. Illud siquidem obiectum volitionis, qua volo non poenitere etiam dum non teneor, nulla ratione honestari potest: cum actus oppositus hoc est poenitentia & contritio, omni tempore vsque adeo bona & hone sta sit, vt contrarius actus, quo poenitere nolo, nullo vnquam tempore honesti rationem habeat. Non as sero tamen , es se peccatum mortale, velle non poenitere, tempore quo non teneor: peccatum (inquam) mortale ex genere suo: est tamen veniale, quia non habet obiectum honestum: actus vero indifferentes schola nostra penitus reijcit. Hunc igitur in sensum. D. Thomas intelligendus est: vt scilicet, homo statim teneatur, imo semper, poe nitere de peccato commis so: non positiue dolendo: sed negatiue, non complacendo: quo etiam sensu ipse idem loquitur. 3. p. q. 84. arti. 8. vbi secutus Augustinum lib. De penitentia , cap. 19. & habetur De poen. d. 3. c. Poenit entia est, & Hugo de S. Vict. dicentem , quod deus absoluens hominem a vinculo culpae & poenae aeternae, ligat eum vinculo perpetuae detestationis peccati, as serit, poenitentiam etiam post remis sum peccatum debere durare vsque ad finem vitae. Quod egregie annotauit Caietanus in commetarijs supra eundem art. nam, quod post impetratam veniam per primam contritionem , homo iterum atque iterum dolere teneatur, nulla ratione nititur nisi cum homo dubitat, an vere fuerit contritus: tum enim locum habet quod Isidor. tradit. 2. lib. De sum. bo. Propitiatio Dei occulta est: sine intermissione flere neces se est.