Quòd ſi volumus etiam rem hanc magis premere, ſine dubio peccator cui peccata memoriæ occurrunt, nec pœnitet, ſi quem actũ eliciat etiam pro tempore quo non tenetur pœnitentiam agere, ſemper peccat peccatum nouum. Illud ſiquidem obiectum volitionis, qua volo non pœnitere etiam dum non teneor, nulla ratione honeſtari poteſt: cum actus oppoſitus hoc eſt pœnitentia & contritio, omni tempore vſque adeo bona & hone ſta ſit, vt contrarius actus, quo pœnitere nolo, nullo vnquam tempore honeſti rationem habeat. Non aſ ſero tamẽ , eſ ſe peccatum mortale, velle non pœnitere, tempore quo non teneor: peccatum (inquam) mortale ex genere ſuo: eſt tamen veniale, quia non habet obiectum honeſtum: actus verò indifferentes ſchola noſtra penitus reijcit. Hunc igitur in ſenſum. D. Thomas intelligendus eſt: vt ſcilicet, homo ſtatim teneatur, imò ſemper, pœ nitere de peccato commiſ ſo: nõ poſitiuè dolendo: ſed negatiuè, non complacendo: quo etiam ſenſu ipſe idem loquitur. 3. p. q. 84. arti. 8. vbi ſecutus Auguſtinum lib. De penitẽ tia , cap. 19. & habetur De pœn. d. 3. c. Pœnitẽ tia eſt, & Hugo de S. Vict. dicentẽ , quòd deus abſoluens hominẽ à vinculo culpæ & pœnæ æternæ, ligat eũ vinculo perpetuæ deteſtationis peccati, aſ ſerit, pœnitẽtiã etiã poſt remiſ ſum peccatum debere durare vſque ad finem vitæ. Quod egregiè annotauit Caietanus in commetarijs ſupra eundem art. nam, quòd poſt impetratã veniam per primam cõtritionem , homo iterum atq; iterum dolere teneatur, nulla ratione nititur niſi cùm homo dubitat, an verè fuerit contritus: tum enim locũ habet quod Iſidor. tradit. 2. lib. De ſum. bo. Propitiatio Dei occulta eſt: ſine intermiſsione flere neceſ ſe eſt.