Quem etiam in modum pos semus explicare, quod in. 4. senten . di. 17. dixit: hominem precepto poenitentiae obligari, cum peccata memoriae occurrunt: tenetur enim non sibi ipsi placere in peccato commisso , quod occurrit. Quare, nisi actum suspendat (quod tamen ratum & difficile est) si non poeniteat, semper peccabit. Scio Caietanum huic ipsi loco ex. 4. sententiarum aliter occurrere, legat qui volet, nec enim eius intelligentia omnino pessima est.