Pari siquidem loquendi forma sane dicitur, nisi gratiam habueritis omnes peribitis. Vnde tamen non fit, vt ex praecepto peculiari gratiam habere teneamur. Cumque poenitentia supponat peccatum antecedens, nisi quis poenitentiam egerit, peribit: non ex impoenitentiae culpa, sed ex antecedenti peccato, quod sine poenitentia deleri non poterat. Pro parte vero contraria illud est, quod eodem tenore in euangelio proponitur lex baptismi & poe nitentiae. Nam quemadmodum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua, non potest intrare in regnum dei: ita quoque scriptum est, nisi poenitentiam habueritis, omnes peribitis.