Pari ſiquidem loquendi forma ſanè dicitur, niſi gratiam habueritis omnes peribitis. Vnde tamen non fit, vt ex præcepto peculiari gratiam habere teneamur. Cumq; pœnitentia ſupponat peccatum antecedens, niſi quis pœnitentiam egerit, peribit: non ex impœnitétiæ culpa, ſed ex antecedẽti peccato, quod ſine pœnitentia deleri non poterat. Pro parte verò contraria illud eſt, quòd eodem tenore in euãgelio proponitur lex baptiſmi & pœ nitentiæ. Nam quemadmodum eſt, Niſi quis renatus fuerit ex aqua, non poteſt intrare in regnum dei: ita quoque ſcriptum eſt, niſi pœnitentiam habueritis, omnes peribitis.