Pro ſecundi verò argumẽti ſolutione notandũ eſt, diſcrimẽ eſ ſe inter bona corporis, ſcilicet ſalutẽ & vitã corporalem, & bona animæ, hoc eſt, ſalutem & vitam ſpiritualem: quòd illorũ non magis ſumus domini, quàm vitæ & ſalutis proximorum noſtrorum nam vitæ & mortis ſolus Deus ſibi dominium re ſeruauit: poſteriorum verò bonorum vnuſ quiſque dominus eſt, habetq́; eandem liberam poteſtatem, quam pecuniæ & reliquæ rei familiaris. Hoc autem diſcrimen, primũ , ratione conſtat: ſumus enim domini eorum bonorum, quæ noſtra diligentia, labore atq; induſtria comparauimus, cùm ergo bona ſpiritualia, hoc eſt, virtutes quibus ſalus & vita animæ continetur, noſtra libertate & indu ſtria interueniente nobis obueniant: noſtro ea nobis iure vendicamus: nam & hoc titulo opifex quiſque ſui operis dominus eſt: vita autem corporis, naturæ donum eſt, non ingenio noſtro, aut induſtria partum. Quocirca nihil mirum, ſi naturæ autor, huius rei dominium ſibi aſ ſumpſit.