Ex hoc etiam discrimine ratio patet, cur volenti se occidere corporaliter quisque priuatus vim possit inferte: cogereque vel inuitum, ne se occidat, quam tamen vim volenti se spiritualiter interficere non licet in ferre: nisi is, qui infert, superior autoritate & potestate sit. Cuius differentiae (vt reor ego) non alia causa est nisi quod vitae sue corporalis nemo est dominus. Vnde, sicut volenti alium occidere, vim inferre quilibet potest, vt impediat: ita & seipsum interrimere volenti. At, cum vitae spiritualis vnusquisque sit dominus: iniuriam illi feceris, si vim attuleris non aliter ac si Domino pecuniarum pecunias suas etiam prodige consumenti manus ad impediendum iniicias violentas.