Hisce igitur explicatis, facile patet, consequentiam illam non vallere: non enim, si statim vitae corporali, siue proximi, siue meae teneor succurrere: statim quoq; teneor vitae spirituali mederi, prae sertim meae, cuius sum Dominus. Certe, si salutis corporalis liberum dominium haberemus, qui quartanam febrim, quum protinus sanare pos set, ad duos vsque annos differret, mortaliter non peccaret. Nunc autem , si quis, vel in se, vel in alio grauem aliquem morbum, quem pellere illico pos set, ad longum tempus protraheret: nescirem equidem excusare a peccato mortali.