Ad tertium negatur item consequentia nec enim ego antecedens, (quod non ulli faciunt) negare pos sum. Scio quidem , latitudinem quandam es se in ea temporis celeritate: quam homini ad compensandam iniuriam proximo illatam prae stituimus. Sed, qui proximum lae sit in honore, vel fama, si habens opportunissimam opportunitatem iniuriam compensandi negligit, & ad finem vitae reseruat: non exi stimo tam temerarium & inconsultum theologum es se futurum, vt illum per quinque etiam annos ces santem & torpentem excuset certe Christus non excusaret: an theologi debeant , ipsi viderint. Consequentiam igitur ego nego, quia compensationem iniuriae factae proximo, non solum propter nostras vtilitates, verum (ac multo etiam magis) propter vtilitatem eius, cui iniuria facta est, legislator exegit. At, compensatio iniuriae, quae Deo per peccatum fit, non propter Dei commoditates, sed propter nostras exigitur: quippe, cum compensationis nostrae Deus non indigeat, nos egeamus, Quo fit, vt bona sua Deus in hac parte pro no stris habeat. Vnde ad eandem legem postulat, quae illi debemus, & quae debemus nobis ipsis: nec arctiore vinculo satisfactionem effligitat iniuriae suae, quam remedium salutis nostrae. Tum ergo, tenebimur Dei compen sare iniuriam, cum bona nostra spiritualia diligere tenemur, in que necessitatis articulo procurare.