Ad tertium negatur item conſequentia nec enim ego antecedens, (quod nõn ulli faciunt) negare poſ ſum. Scio quidẽ , latitudinẽ quandam eſ ſe in ea temporis celeritate: quã homini ad cõpenſandam iniuriam proximo illatam præ ſtituimus. Sed, qui proximũ læ ſit in honore, vel fama, ſi habens opportuniſsimam opportunitatem iniuriam compenſandi negligit, & ad finem vitæ reſeruat: nõ exi ſtimo tam temerarium & inconſultum theologum eſ ſe futurum, vt illum per quinq; etiã annos ceſ ſantem & torpentem excuſet certè Chriſtus non excuſaret: an theologi debeãt , ipſi viderint. Conſequentiã igitur ego nego, quia compenſationẽ iniuriæ factæ proximo, non ſolũ propter noſtras vtilitates, verũ (ac multo etiam magis) propter vtilitatem eius, cui iniuria facta eſt, legiſlator exegit. At, compenſatio iniuriæ, quæ Deo per peccatum fit, nõ propter Dei commoditates, ſed propter noſtras exigitur: quippe, cùm compenſationis noſtræ Deus non indigeat, nos egeamus, Quo fit, vt bona ſua Deꝰ in hac parte pro no ſtris habeat. Vnde ad eandem legem poſtulat, quæ illi debemus, & quæ debemus nobis ipſis: nec arctiore vinculo ſatisfactionem effligitat iniuriæ ſuæ, quàm remedium ſalutis noſtræ. Tum ergo, tenebimur Dei compen ſare iniuriam, cùm bona noſtra ſpiritualia diligere tenemur, in q́ue neceſsitatis articulo procurare.