Ad quartum, (quoniam praecedentis argumenti confirmatio ex dictis facile soluitur) non desunt, qui antecedens inficientur: eo quod apud Augusti. lib. 1. de Ciuitat. Dei, cap. 9. correctionem fraternam in aliud tempus commodius reseruare licet. At. hi (bona venia me audietis) diui Augustini intelligentiam non as sequuntur: nusquam enim Augustinus credidit, vbi se offert magna commoditas corripiendi fratrem, hoc est, cum id fieri potest nulla mea iactura, multa fratris commoditate, licitum es se pro meo arbitratu, correctionem fraternam in alium annum remittere, vbi expectetur vel aequa commoditas , vel etiam maior. Sed id sentit prudentissimus autor: Cum cotrectio sine iactura mea fieri non potest, differri non potest, differri nonnunquam pos se in tempus, vbi commodius sine iactura mea fiat. Cum igitur interior poenitentia vbique gentium, & omni tempore fieri commodis sime posit, si non licet liberationem proximi differri commodissime potest, ergo nec nostram . Sed nego tamen consequentiam: quia bonorum spiritualium proximi mei custos sum, non dominus: idcirco illum mox eripere teneor, & viuiuificare, si pos sum: meipsum non mox teneor, etiam si possim. Commoditas praeterea ad corripiendum fratrem , non semper, & vbique parata est: idcirco, quando sese offert lex, pre cipit vt arripiatur. Commoditas autem eripiendi nos, omni tempore & loco est in promptu . Quare, noluit nos suauissimus legislator semper obligare, quotiescunque opportunitas ades set: ne nos innumeris peccatis inuolueret. Ac re vera, (vtcunque opinemur) negare non pos sumus, inter bona proximi & no stra, longum es se interuallum. Nam bouem proximi, aut ouem iacentem leuare teneor, & seruare, si pos sum: bouem meum, aut ouem non item: nisi res es set ad vitam meam conseruandam neces saria, tunc enim, sicut nec vite, ita nec illius rei, sine qua vita non degitur, liberam habeo facultatem. Sic ergo & bona spiritualia proximi mei, etiam extra mortis aeternae periculum curare teneor? mea non perinde: nisi cum articulus necessitatis propriae spiritualis occurrit: hoc est, periculum mortis aeternae.