Ad testimonium vero Gregorii, quod ibi subiungitur, fateor equidem , quod, si quis periculum proximum & certum in se videret incidendi in nouum peccatum mortale, nisi antiquum aboleret, teneretur tunc temporis poenitentiam agere. Quemadmodum enim, qui ex assidua consuetudine iurandi intelligit, se in eo periculo constitutum, vt facile exeat in periurium, obligatur consuetudinem illam retractare, per quam in periculo deierandi constitutur : sic quod ex as suetudine peccandi cogno scit, se ad aliud, atque aliud peccatum trahi, nec tentationibus quotidianis sine ingenti periculo pos se resistere, videtur proculdubio teneri ad illum statum deserendum. Et hinc patet quid ad Leonis Papae verba dicendum sit. Id vero, quod ex Ecclesiastico additur, consilium saluberrimum est, non praeceptum . Consilii autem ratio redditur: ne forte subito prae occupati hora mortis, quaeramus spatium poe nitendi, & inuenire non possimus.