Ad teſtimonium verò Gregorii, quod ibi ſubiungitur, fateor equidẽ , quòd, ſi quis periculum proximum & certum in ſe videret incidendi in nouum peccatum mortale, niſi antiquum aboleret, teneretur tunc tẽporis pœ nitentiã agere. Quemadmodum enim, qui ex aſsidua conſuetudine iurandi intelligit, ſe in eo periculo conſtitutum, vt facilè exeat in periurium, obligatur conſuetudinem illam retractare, per quam in periculo deierãdi cõ ſtituitur : ſic ꝗ ex aſ ſuetudine peccãdi cogno ſcit, ſe ad aliud, atque aliud peccatum trahi, nec tentationibus quotidianis ſine ingenti periculo poſ ſe reſiſtere, videtur proculdubio teneri ad illum ſtatum deſerendum. Et hinc patet quid ad Leonis Papæ verba dicendum ſit. Id vero, quod ex Eccleſiaſtico additur, cõ ſilium ſaluberrimum eſt, non præceptũ . Cõ ſilii autem ratio redditur: ne fortè ſubitò præ occupati hora mortis, quæramus ſpatiũ pœ nitendi, & inuenire non poſsimus.