Nam quinti argumenti concedo primum consequens, si nihil aliud ibi significetur, quam non es se peccatum poenitentiam differre: sic enim interim solemus appellare licitum , quod peccatum non est. Sed cum rursum colligis: ergo velle differre licitum est: nego consequentiam : nam talis volitio non habet bonum obiectum, vt ante diximus, non enim ij sumus, qui admittamus, aliquem actum es se licitum , qui meritorius es se nequeat: imo ne bonus quidem mortaliter: quod nonnulli libera fronte concedunt. Ergo, cum tandem obiicis. Quod licet facere, licet velle, bene dicis, si, quod dicis, attendis. At poenitentiam differre, non est facere, sed, non facere: non autem statim licet, velle non facere, quae non facere licitum est, id est, que si non feceris, non peccas verbi gratia, non leuare festucam, illicitum non est: at velle non leuare, si nullum finem honestum apponas, ociosum, ac proinde illicitum est. Item , non facere bonum , interdum licet, videlicet, cum non teneor: at, velle non facere, quod retro etiam diximus ) nulla ratione honestari potest.