Nam quinti argumenti concedo primùm conſequens, ſi nihil aliud ibi ſignificetur, quã non eſ ſe peccatum pœnitentiam differre: ſic enim interim ſolemus appellare licitũ , quod peccatum non eſt. Sed cùm rurſum colligis: ergo velle differre licitum eſt: nego cõ ſequẽ tiam : nam talis volitio non habet bonũ obiectum, vt ante diximus, nõ enim ij ſumus, qui admittamus, aliquem actũ eſ ſe licitũ , qui meritorius eſ ſe nequeat: imò ne bonus quidem mortaliter: quod nonnulli libera fronte concedunt. Ergo, cùm tandem obiicis. Quod licet facere, licet velle, bene dicis, ſi, quod dicis, attendis. At pœnitentiam differre, nõ eſt facere, ſed, non facere: non autẽ ſtatim licet, velle non facere, quæ non facere licitum eſt, id eſt, quę ſi non feceris, non peccas verbi gratia, non leuare feſtucam, illicitum non eſt: at velle non leuare, ſi nullum finem honeſtum apponas, ocioſum, ac proinde illicitum eſt. Itẽ , non facere bonũ , interdũ licet, videlicet, cùm nõ teneor: at, velle non facere, quod retrò etiã diximꝰ ) nulla ratiõe honeſtari poteſt.