Ad ſextum argumentum. Licet præceptũ negatiuũ generale ſit, ne fiamus inimici Dei per actum, quo inimititia cõtrahatur : at, ne ſimus inimici Dei ſecundum reatum, nullo negatiuo pręcepto ſumus aſtricti. Sicut enim de amicitia habituali Dei, nullum præceptum affirmatiuũ eſt: ſic, de inimicitia, quæ ſecundum reatum eſt, quaſi habitualis, nullum eſt negatiuum, omnes ſiquidem leges, actus, vel præcipuunt, vel prohibent, non habitus. Et cùm obiicitur. Velle eſ ſe Dei inimicium ſecũ dum reatum etiam, eſt intrinſecè malum, fateor id quidem, quia, vt volitio mala ſit, ſatis eſt obiectum eſ ſe malum, ſiue ſecundũ actũ ſiue ſecundum reatũ , nam qui poſitiuè vult habitum habere vitij, vel etiam eſ ſe reatu malus, cõ ſentit in rem, quæ rectæ rationi aduer ſatur, imò adeò implicitè conſentit in culpã ſine qua nec habitum vitij habere, nec reatu malus eſ ſe poteſt, non tamen proinde ſequitur, quòd ſit præceptum de non perſeuerando in peccato: ſed ſolùm, ne velimus malum: quod cum recta ratione pugnat. Atque (vt vno verbo dicamus) velle Dei inimicitiam, directè charitati aduerſatur, at, non velle amicitiam eo, ſcilicet, tempore, quo non teneor velle, charitati non repugnat. Quare, negatur conſequentia.