Ad vltimum. Quanuis sciam ego, Scotum & Gabr. in. 3. dist. 37. Angelum in verbo. Feriae, Nider. in suo praecepto. Florentinum parte. 2. tit. 9. as seruis se, in diebus festis, maxime dominicis teneri homines ad diligendum Deum super omnia, ac proinde, si in peccato sint, ad habendam contritionem: sed, quoniam ignoro, vnde ad hanc opinionem doctores illi venerint, libere pos sum, quod non satis explorate perceptum sit & cognitum, sine vlla dubitatione negare. Nam, sicut, es se plures mundos naturalis ratio negat, quoniam plures es se, ratio nulla naturalis probat : sic peccati mortalis obligationem rationabilissime vbique negabimus, quoties idoneis argumentis non as seritur. Nam illud imbecillum est, quod subiungitur : cum ex. D. Thomae & grauiorum autorum sententia ad finem legislatoris minime teneamur, sed ad media, quae lex, finis gratia consequendi, prae scribit. Non enim, si finis praecepti charitas est, tenemur protinus omnia praecepta legis implere ex charitate, nec, si lex iubet. Quadragesimae ieiunium, vt mens eleuetur in Deum, astrigimur proinde ex huius praecepti vigore, mentem in Deum eleuare. Quod vero dicitur, tenendam es se mentem legis non verba: sit ita sane sensum enim legis amplectimur, non sonum verborum, credimus namque , legem in eo sensu accipiendam, quem per verba legislator efficere voluit