Ad vltimum. Quanuis ſciam ego, Scotũ & Gabr. in. 3. diſt. 37. Angelum in verbo. Feriæ, Nider. in ſuo præcepto. Florẽtinum parte. 2. tit. 9. aſ ſeruiſ ſe, in diebus feſtis, maximè dominicis teneri homines ad diligendum Deum ſuper omnia, ac proinde, ſi in peccato ſint, ad habendam contritionem: ſed, quoniam ignoro, vnde ad hanc opinionẽ doctores illi venerint, liberè poſ ſum, quod non ſatis exploratè perceptum ſit & cognitum, ſine vlla dubitatione negare. Nam, ſicut, eſ ſe plures mundos naturalis ratio negat, quoniam plures eſ ſe, ratio nulla naturalis ꝓbat : ſic peccati mortalis obligationem rationabiliſsimè vbiquè negabimus, quoties idoneis argumẽ tis non aſ ſeritur. Nam illud imbecillum eſt, quod ſubiũgitur : cum ex. D. Thomæ & grauiorum autorum ſententia ad finem legiſlatoris minimè teneamur, ſed ad media, quæ lex, finis gratia conſequendi, præ ſcribit. Non enim, ſi finis præcepti charitas eſt, tenemur protinꝰ omnia præcepta legis implere ex charitate, nec, ſi lex iubet. Quadrageſimæ ieiunium, vt mens eleuetur in Deum, aſtrigimur proinde ex huius præcepti vigore, mentem in Deum eleuare. Quod verò dicitur, tenendam eſ ſe mentem legis non verba: ſit ita ſanè ſenſum enim legis amplectimur, non ſonum verborum, credimus nã q́; , legem in eo ſenſu accipiendam, quem per verba legiſlator efficere voluit