Iam, illud, quod ex Leuitico affertur, nullius est momenti. Primum, quoniam Lex vetus abolita est: nec nos obligat, nisi ea parte, qua legis naturae praecepta continebar. Deinde, quoniam lex de certo quodam die loquebatur, quod festum Propitiationis erat: vbi sacerdos semel in anno peculiariter pro peccatis populi orationem fundebat ad Deum, atque hostias offerebat: vt quod nunc Eccle sia facit semel in anno obligans ad poenitentiae sacramentum: tunc in vetere illo populo prae signatetur. Non erat autem lex, quae singulis festis & sabbatis hanc animi afflictionem prae scriberet. Ac mihi videor satis de poenitentiae virtute dis seruis se. Proximum est, vt de poe nitentiae sacramento dis seramus: videamus que iam ea, quae sequuntur. Primum, an poe nitentiae sacramentum sit ad salutem neces sarium: deinde, an de poenitentiae sacramento praeceptum sit. Haec enim ex mea partione re stant duo de quibus accuratius dis serendum puto: quoniam vtraque disputatio, & ad agnitionem sacrarum literarum pulcherrimam est, & ad componendas multas scholasticas concertationes neces saria.