In hac controuersia , praeceptor meus olim, frater Franciscus Victoria, vir nostra aetate literis, ingenio, religionique clarissimus, partem tenuit negatiuam . addidit vero in huius rei conformationem praeter ea quae fecimus, alia que dam argumenta, que quoniam homo ingeniosus & doctus es se videbat infirma, as seruit tandem in hanc opinionem se venire, ea potissimum causa atque ratione, quod nulla in contrarium es set: cui non pos set facile satisfieri, vt colligere inde inpromptu liceat hominis eruditissimi modestiam pariter, & ingenium. Nihil enim pugnaciter pertinaciq; contentione defendere solebat: sed suam interim propriam priuatamque sententiam libere tueri: eandem postea simili libertate retractaturus , si melior forsitan opinionis aduers e ratio succurris set. Hac vero ingenij sui mira & beata facilitate schole nostrae, hoc est, D. Thom, prudentissimus habebatur interpres. Et quidem equus libero iudicio, nulla eiusmodi astrictus necessitate, vt vellet nollet certa sibi es set tuenda sententia.