In hac cõtronerſia , præceptor meus olim, frater Franciſcus Victoria, vir noſtra ætate literis, ingenio, religioneq́; clariſsimus, partẽ tenuit negatiuã . addidit verò in huius rei conformationẽ præter ea quæ fecimus, alia quę dã argumenta, quę quoniã homo ingenioſus & doctus eſ ſe videbat infirma, aſ ſeruit tandẽ in hãc opinionẽ ſe venire, ea potiſsimũ cauſa atq; ratione, quòd nulla in cõtrariũ eſ ſet: cui nõ poſ ſet facilè ſatiſfieri, vt colligere inde inprõptu liceat hominis eruditiſsimi modeſtiã pariter, & ingenium. Nihil enim pugnaciter pertinaciq; cõtẽtione defendere ſolebat: ſed suã interim propriã priuatamq́; ſententiã liberè tueri: eandẽ poſtea ſimili libertate retractaturꝰ , ſi melior forſitã opinionis aduerſ ę ratio ſuccurriſ ſet. Hac verò ingenij ſui mira & beata facilitate ſcholę noſtræ, hoc eſt, D. Thom, prudẽtiſsimus habebatur interpres. Et quidẽ ęquus libero iudicio, nulla eiuſmodi aſtrictꝰ neceſsitate, vt vellet nollet certa ſibi eſ ſet tuẽ da ſententia.