Huius non clarissimi viri vestigijs inhaer entes , in nullius verba iurauimus: nec apud nos tantum opinio praeiudicata potest, vt etiam sine ratione valeat authoritas. Sed nostrum iudicium adhibentes, alienum non nisi causa cognita sequimur. Nam, Ciceronis quoties cunque incidunt, non sententijs modo, sed & verbis vtimur, furtumque libenter agnoscimus. Igitur (vt eo vnde huc digressi sumus, reuertamur). Argumenta quidem tametsi docti hominis, & copiosi, & nihil praetereuntis eorum que pro ea causa dici pos sent, nunquam tamen ita me mouerunt, vt eis responderi pos se diffiderem. Authoritas autem tanta plane me mouebat, nisi ego opponerem, non minorem, D. Thomae rationes etiam quomodo mihi videtur firmiores.