Huius non clariſsimi viri veſtigijs inhærẽ tes , in nullius verba iurauimus: nec apud nos tantùm opinio præiudicata poteſt, vt etiam ſine ratione valeat authoritas. Sed noſtrum iudicium adhibentes, alienum non niſi cauſa cognita ſequimur. Nam, Ciceronis quotieſ cunque incidunt, non ſententijs modò, ſed & verbis vtimur, furtumq́; libenter agnoſcimus. Igitur (vt eò vnde huc digreſsi ſumus, reuertamur). Argumenta quidem tametſi docti hominis, & copioſi, & nihil prætereuntis eorum quę pro ea cauſa dici poſ ſent, nunquã tamen ita me mouerunt, vt eis reſpõderi poſ ſe diffiderem. Authoritas autem tanta planè me mouebat, niſi ego opponerem, nõ minorem, D. Thomæ rationes etiã quomodo mihi videtur firmiores.