QVARTA PARS. QVARTA iam ſequitur. An de pœnitentiæ virtute ſit peculiare præceptum. Sunt enim Theologi & fuerũt , quorum opinione, de actu pœnitentiæ ſpeciale præceptum nullum eſt. Hanc verò ſententiã imprimis ſuadent, teſtimonio. D. Thmæ aſ ſerentis, quòd permanere in peccato vſq; ad{ 22. q. 14. arti. 2. } mortem non eſt ſpeciale peccatum: ſed quæ dã peccati circũ ſtantia . Et tamẽ ſi eſ ſet de pœ nitentia ſpeciale præceprum, omiſsio illius, ſpecialis culpa ſine dubio eſ ſet. Præterea, ſi de pœnitentia mẽdatium ſpeciale eſ ſet, id ea eſ ſet ratione maximè quòd pœnitentia eſt medium neceſ ſarium ad ſalutem. Hoc vero argumentum infirmum eſt: quoniam gratia dei eſt ad ſalutem homini neceſ ſaria: de qua tamen habenda nullum eſt peculiare præceptum. E confirmatur. Nã huiuſmodi præceptum nõ alio teſtimonio magis aſ ſereretur, quàm eo Lucæ cap. 13. Niſi pœ nitentiam habueritis, omnes ſimiliter peribitis. At exinde, nihil tale colligi rectè poteſt. Pari ſiquidem loquendi forma ſanè dicitur, niſi gratiam habueritis omnes peribitis. Vnde tamen non fit, vt ex præcepto peculiari gratiam habere teneamur. Cumq; pœnitentia ſupponat peccatum antecedens, niſi quis pœnitentiam egerit, peribit: non ex impœnitétiæ culpa, ſed ex antecedẽti peccato, quod ſine pœnitentia deleri non poterat. Pro parte verò contraria illud eſt, quòd eodem tenore in euãgelio proponitur lex baptiſmi & pœ nitentiæ. Nam quemadmodum eſt, Niſi quis renatus fuerit ex aqua, non poteſt intrare in regnum dei: ita quoque ſcriptum eſt, niſi pœnitentiam habueritis, omnes peribitis. Colligunt autem catholici, legem illã baptiſ mi ſpeciale cõtinere præceptũ . Quare & pœ nitentiæ lex, preceptum ſpeciale continet. In hac cõtronerſia , præceptor meus olim, frater Franciſcus Victoria, vir noſtra ætate literis, ingenio, religioneq́; clariſsimus, partẽ tenuit negatiuã . addidit verò in huius rei conformationẽ præter ea quæ fecimus, alia quę dã argumenta, quę quoniã homo ingenioſus & doctus eſ ſe videbat infirma, aſ ſeruit tandẽ in hãc opinionẽ ſe venire, ea potiſsimũ cauſa atq; ratione, quòd nulla in cõtrariũ eſ ſet: cui nõ poſ ſet facilè ſatiſfieri, vt colligere inde inprõptu liceat hominis eruditiſsimi modeſtiã pariter, & ingenium. Nihil enim pugnaciter pertinaciq; cõtẽtione defendere ſolebat: ſed suã interim propriã priuatamq́; ſententiã liberè tueri: eandẽ poſtea ſimili libertate retractaturꝰ , ſi melior forſitã opinionis aduerſ ę ratio ſuccurriſ ſet. Hac verò ingenij ſui mira & beata facilitate ſcholę noſtræ, hoc eſt, D. Thom, prudẽtiſsimus habebatur interpres. Et quidẽ ęquus libero iudicio, nulla eiuſmodi aſtrictꝰ neceſsitate, vt vellet nollet certa ſibi eſ ſet tuẽ da ſententia. Huius non clariſsimi viri veſtigijs inhærẽ tes , in nullius verba iurauimus: nec apud nos tantùm opinio præiudicata poteſt, vt etiam ſine ratione valeat authoritas. Sed noſtrum iudicium adhibentes, alienum non niſi cauſa cognita ſequimur. Nam, Ciceronis quotieſ cunque incidunt, non ſententijs modò, ſed & verbis vtimur, furtumq́; libenter agnoſcimus. Igitur (vt eò vnde huc digreſsi ſumus, reuertamur). Argumenta quidem tametſi docti hominis, & copioſi, & nihil prætereuntis eorum quę pro ea cauſa dici poſ ſent, nunquã tamen ita me mouerunt, vt eis reſpõderi poſ ſe diffiderem. Authoritas autem tanta planè me mouebat, niſi ego opponerem, nõ minorem, D. Thomæ rationes etiã quomodo mihi videtur firmiores. Primum itaque non ambigo. D. Tomam cum cæteris omnibus ſcholaſticis authoribus in hanc ſententiam eſ ſe, quę partem huius cõ trouerſiæ affirmatiuè amplectitur. Imò illud eſt princeps argumentum, quo hæc opinio refellitur, quòd nouicia ſit, & in re quæ ad mores pertineat ſine idonea ratione, communi theologorum ſenſui refragetur. D. itaq́ue Thomas pro comperto ſumit, de pœ nitentia diuinæ legis eſ ſe præceptum, nec id ſemel dicit, ſed ſ æpius. 4 d. 17. q. 2. artic. 2. q. 3. ad. 3. &. q. 3. artic. 1. q. 4. &. 3. p. quæ ſtione. 84. artic. 7. ad. 1. &. 2. &. quæ ſtionis. 85. articulo. 2 in argumento in contrarium. Et. 22. q. 62. articu. vltimo. Imò adeo quæ. D. Thomas. art. illo. 2. quæ ſtionis. 14. dixit, non modo hæc refellunt, verùm etiam confirmant. Nam ſi propoſitum non pœnitendi ſpeciale peccatũ eſt, vt ibidẽ dicitur: qui fieri poteſt, vt de pœ nitentia non ſit ſpeciale præcetum? Nempe ſi comedere præceptum non eſ ſet, pro poſitum non comedenti ſpecialis culpa nõ eſ ſet. Si ieiunandi præceptum peculiare non eſ ſet, ne peculiaris quidem culpa eſ ſet, propoſitũ non ieiunandi. Et hunc in modũ cetera, quę ſingulatim perſequi longum eſt. Deinde, pœ nitere eſt actus ſpecialis virtutis. ad ſalutẽ neceſ ſarius: ergo eſt in præcepto. Conſequentia patet ex D. Tho. 22. q. 3. art. 2. &. 3. p. q. 68. art. 1. vbi aſ ſerit, ea quæ ſunt neceſ ſaria ad ſalutem cadere ſub præceptis diuinæ legis: & re vera id oſtendit (niſi me animus fallit) ratio manifeſta, non enim aliter melius poſ ſumus iudicare an præceptum ſit legis de quarumcunq; virtutum actibus, niſi ex eo quòd ad finem legis ſunt neceſ ſarij. Porrò, ſi finis primus legis idemq́; præcipuus ſine actu cuiuſquàm virtutis conſtare non poteſt, cõuincimur ſane, de huiuſmodi actu præceptũ legiſlatoris eſ ſe, niſi incipientem atq; inprouidum in legibus neceſ ſariis volumus defuiſ ſe. Atque hæc certa regula & forma eſt de præ ceptis legis, ſiue naturæ, ſiue ſcripturæ, ſiue gr̃ æ , ſiue humanæ ſeu diuinæ, philoſophãdi . Præterea, de cõpenſanda iniuria facta proximo, ſpeciale præceptum eſt: ergo & de cõ penſanda iniuria facta deo: ſic enim D. Thomas. 3. p. q. 84. art. 5. ad ſecundum argumentũ . Huc occedit, quòd ſi cuius amicitiam violauimus, tenemur ſpeciali præcepto dare operam vt ſarciamus: quemadmodum Matthæi. 5. ſcriptum eſt: ergo dei amicitiã per peccatum mortale violatam, ſpeciali præcepto ſarcire tenemur: ac proinde pœnitentiam agere. Illud prætereo, (quod mihi maximo argumento poterat eſ ſe ad huius rei confirmationem) quòd ægroto corpori quiſque tenetur medicinam neceſ ſariam adhibere: idq; ex ſpeciali præcepto, quo habet diligere corpus, ex quo efficitur, cum non minus debeat amare animum, vt medicinam neceſ ſariam ægro animo adhibere tenetur. Videlicet quemad{ In lib. de pœnitentia In eccleſi. ca. 7 } modum inſtigante naturæ lege (vt Tertuilianus ait, & illum æmulatus Hieronymus (hirundo pullos ſuos de ſucco occulat chelidomæ, & dictamum cerui apperunt vulnerati, & cætera animantia bruta, medicinas ſibi diuinitus attributas inſtigantur vt quærant: ita proculdubio incitat diuina lex, homines rationales, vt pœnitentiam remedium vnicum & neceſ ſariũ ad ſalutẽ animæ proſequantur. Præterea, præcepto charitatis obligamur, media neceſ ſaria ad ſalutem fratris apponere (inde enim eſt fraternæ correptionis obligatio) ergo, & media neceſ ſaria ad ſalutem no ſtram. Et confirmatur, tenemur proximum à morte tum corporis tũ animæ liberare: (mortem enim languentibus probatur infligere, qui hanc cum poteſt non excludit (83. d. cap. 1 Igitur, & noſmetipſos à corporali & ſpirituali morte tenemur eripere. Nec hîc (quod ad mores attinet) magnopere contendere debemus, an violatur præceptũ charitatis, an præ ceptum pœnitentiæ: illud modo cõcedamus ſpecialem nouamq́; culpam eſ ſe non pœnitere: tametſi quemadmodum cum quis nõ comedit cibũ neceſ ſarium ad ſalutem, immediatè quidem contra virtutem temperantiæ peccat, ex conſequenti etiam contra charitatem, ita qui non pœnitet cum videt ad ſalutẽ eſ ſe neceſ ſarium, directè quidem præceptum pœnitentiæ violat: conſequenter autem violat charitatem. Præterea, de pœnitentia exteriore præceptum eſt: ergo & de interiore: conſequentia pater, quia ſi ſatisfactionem exteriorem deus exigit, interiorem ac multo etiam magis requiret: quæ videlicet præcipua eſt in compenſatione delicti. Antecedens verò certiſsi mum eſt, ſi ea quæ ſuperiore controuerſia diximus teneãtur : eſ ſe (inquam) exteriorẽ pœ nitentiam neceſ ſariam ad ſalutẽ . Actus quippe omnis virtutis exterior ad ſalutem neceſ ſarius, citra controuerſiam in præcepto eſt. Sed quid opus eſt multis? ſi homini peccatori occurrat præceptum de diligendo Deo, ſimulque peccatum memorię occurrat, illud quæro tandem, an teneatur conteri, an non, ſi non, ergo exiens in actum dilectionis ſine pœnitentia iuſtificabitur, quod ſanæ mentis nullus admittit, ſi etiam, iam habetur quod volumus, de pœnitentia eſ ſe ſpeciale præceptum, quod Tertullianus lib. de pœnitentia diſertè docet, inquiens. Cùm iudex Deus iuſtitiæ chariſsimæ ſibi exigendæ tuendeq́ue præ ſideat, & in eam omnem ſummã diſciplinæ ſanciat, dubitandum eſt, ſicut in vniuerſis actibus noſtris, ita in pœnitentiæ quoque cauſa iuſtitiam Deo præ ſtandam eſ ſe? Et paulo inferius: audaciam (inquit) exiſtimo, de bono diuini præcepti diſputare. Nec enim quia bonũ eſt ideo auſcultare debemꝰ , ſed quia Deus præcepit. Ad exibitionẽ obſequij prior eſt maieſtas diuinæ poteſtatis, prior eſt authoritas imperãtis quàm vtilitas ſeruientis. Bonum eſt pœnitere an nõ ? quid reuoluis? Deus præcipit: quod igitur Deus tãtopere comẽdat , quod etiã humano more ſub deieratione teſtatur, ſumma vtiq; grauitate & aggredi & cuſtodire debemus, hactenus Tertullianus. Et certè cũ lex arffirmatiue præcipiat, pœ nitentiam agite, rurſumq́; ſub mortis interminatione ſubiungat, niſi pœnitentiam habueritis, omnes ſimul peribitis: intelligi non poteſt, quibus aliis verbis legiſlator huiuſmodi præceptũ , ſi vellet poſ ſet inducere. Omnis ſiquidem virtutis operatio, quæ verbo imperandi a lege præ ſcribitur, aut in conſilio eſt, aut in præcepto. De opere verò quod ſolum in conſilio eſ ſet, dici nulla ratione poſ ſet, niſi hoc feceritis, peribitis. De pœnitẽtiæ igitur actu præceptum eſt, quod eo magis mihi perſuadeo, quòd Ioannes Baptiſta ſtatim à principio populo proponit: pœnitentiam agite, appropinquauit enim regnum cœlorũ . Eandem quoq; legem, eiſdemq́; verbis Chri ſtus primitus inuulgauit, apoſtoliſq; in uulgã dam iuſsit. Nullo autem pacto veriſimile ſit, conſilia legis ſtatim in initio à populis exigi. Quinimo, illud veriſimilius eſt à turba præcepta, & ea quidem maximè neceſ ſaria cum primis requiri: vnde & Mar. 1. pœnitemini (inquit) & credite euangelio: vt vtrunq; tanquã neceſ ſarium præceptum proponat, pœnitere, & euangelio credere. Nec illud leue teſtimonium eſt, quod ha betur Apocalyp. 2. Age pœnitentiam: ſin autem, veniam tibi citò, & mouebo candelabrũ tuum de loco ſuo, niſi pœnitentiam egeris. Huc illum adde prouerbiorum .1. Quia vocaui & renuiſtis, ego quoq; in interitu ve ſtro ridebo. Vocanti ergo ad pœnitentiam renuere, ſpeciale peccatum eſt, cui ſpecialis pœna reſpondet, riſus & ſubſannatio diuinæ poteſtatis. Huic & aliud ſimile eſt Ieremiæ ſeptimo. Quia vocaui & non reſpondiſtis, faciam domui huic, etcętera. Et Eſaiæ. 65. Oẽs in cæde corruetis, pro eo quòd vocaui & nõ reſpondiſtis Certè ſi ad pœnitentiam vocanti, reſpondere conſilium eſ ſet, non pręceptũ , nuſquam dominus pro huius omiſsione, tã grauem pœnam minaretur. Item Ieremiæ. 8. Deus conqueritur, quòd peccatores pœnitẽ tiam non agunt. Res eſt igitur debita ac proinde præcepta, ſiquidem Deus expoſtulat, ſi non reddamus. Ad argumentum verò primum, quod ex D. Tho. authoritate ſumitur facilé reſpondetur, impœnitentiam ibi accipi pro quocunq; peccato, de quo pœnitentia non fit. In qua ſignificatione generale peccatum, eſt, cûm fornicatio durans vſq; ad mortẽ , homicidii quoque reatus, & quodlibet aliud ſimile malum, de quo homo pœnitentiam non agit, impœ nitẽtia ſit: etiã ſi nulla culpa ſpecialis interue nerit. V. g. Si fornicator aut auarus ſubitò interiret, correptus aliquo fulmine, quo euentu à præcepto pœnitẽtiæ excuſari potuit: nec enim habuit ſpacium cogitandi vt de peccatis pœniteret: tunc iuxta ſententiam Aug. & D. Tho. eiuſmodi homo habuit finalem impœnitentiam peccatum, ſcilicet, quod nõ remititur nec in hoc ſ æculo nec in futuro: generale quidem non ſpeciale peccatum. Ad ſecundum, fateor eam eſ ſe cauſam, vnde vel maximè liqueat pœnitentiæ peculiare præceptum. Sed vt obiectionem repellamus aduertendum eſt, medium ad ſalutem neceſ ſarium, eſ ſe in duplici differentia. Alterum, quod non eſt actus virtutis, ſed vel pœnitentia vel habitus, quos Deus in nobis ſine nobis operatur, vel etiam gratia & auxiliũ Dei, quod non noſtrum, ſed diuinum opus eſt: & de huiuſmodi mediis, legis pręcepta nõ ſunt. Alterũ mediũ actus virtutis eſt, atque in nr̃a poſitũ poteſtate: vt credere in Chriſtũ , confiteri fidem, ſuſcipere baptiſmũ , diligere deũ . Et de huiuſmodi, præcepta legiſlatoris ſunt. Quæ quoniam non de fine, ſed de mediis feruntur ad finem legis neceſ ſariis, rectè colligimus, in omni lege ſiue naturali ſiue ſcripta, tum humana, tum diuina, ea media virtutis, quæ nullo modo ſunt ad finem legis neceſ ſaria, in conſilio eſ ſe: quæ verò omnino neceſ ſaria, ea eſ ſe in præcepro. Vnde patet quid ad tertium argumentum reſpondendum ſit. Sed illud tamen vrget vehementer, quòd eiſdem argumentis quibus oſtendimus eſ ſe præceptum, oſtendi æquè poteſt, homines obligari ad confeſtim pœnitentiam agendũ , vt peccatum mortale commiſerint. Primùm enim Diuus Thomas. 22. quæ ſt. 62. art. vltimo, vtrumque pariter affirmat: & teneri homines ex præcepto peccatum deſerere, & ſtatim id quidem: vt qui rem alienam furto ſuſcepit, reſtituere protinus ſine mora aliqua debet. In. 4. etiam diſtin. 17. q. & articulis retrò citatis, expreſ ſ è tradit, hominem obligari ad pœnitendum, cùm peccata memoriæ occurrerint: quod eſt dicere, præceptum pœnitendi, nullas moras in peccatore permittere, qui peccati memoriam, & conſcientiam habet, & ratio id videtur ſuadere. Nam cum peccatum memoriæ occurrit, ſi homo non deteſtatur, ex conſequenti con ſentit. Deinde homo tenetur, illicô medicinam corporalem corpori neceſ ſariam adhibere. Ergo, & quamptimum debet animo neceſ ſariam medicinam apponere. Preterea, proximi offenſi iniuriam teneor vbi primùm commodè poſ ſum compẽ ſare : ergo & dei. Antecedens notiſsimum eſt. Non enim celerius, qui damnum in pecunia dedit, tenetur ſatiſfacere, quàm qui dedit in fama, vel honore. Sed qui in pecunia dedit reſtituere, penſareq́; damnum è veſtigio debet, ergo & qui aliter quoquemodo proximum læ ſit. Et confirmatur. Nam ſi frater meus habet aliquid aduerſum me, teneor illi ex templo reconciliari: vt patet Matthæ. 5. Igitur, & teneor conciliare me deo, ſtatim, quã eius amicitiam per iniuriam violaui. Præterea, ſimul atq; commoditer poſ ſumus, fratrem noſtrum à morte animi liberare, id facere ſine dubio tenemur, ergo & noſ metipſos à peccato mortali illicò tenemur eripere. Idq́; eò magis quòd peccatũ quod mox per pœnitentiam non deletur, ſuo pondere ad aliud trahit, vt Grego. docuit homi. 11. in Eze. 3. At qui periculoſe exponit peribit in eo: vt in Eccleſiaſtico legitur. Cõfirmat autẽ hoc vel maximè, Leo papa, epiſt. 69. ad Theodorum epiſcopum, inquiens. Oportet vnumquenq; Chriſtianum conſcientiæ ſuæ habere iudicium, ne cõuerti ad dominum de die in diem differat, nec ſatisfactionis ſibi tẽpus in finem vitæ ſuæ conſtituat, quem periculo ſe ignorantia humana concludit: vt ad paucarum horarum ſe reſeruet incertum. Periculoſum igitur eſt, pœnitentiam in aliud tempus reſeruare. Nam & hoc Eccleſiaſticus. c. 5. prohibet, inquiens, non tardes conuerti ad dominum, nec differas de die in diem, ſubitò enim venit ira eius. Peccatum igitur eſt, de die in diem pœnitentiam protrahere, nempe cui diuinã iram Eccleſiaſticus interminatur. Item, ſi in aliud tempus pœnitentiam differre liceret, ergo & velle differre licitum eſt. Quod enim facere, idem & velle quoque licet. At qui exiſtens in peccato mortali, interiorem pœnitentiam in aliud tempus reſeruare vult, eo ipſo interpretatiuè & implicite vult eſ ſe in peccato mortali. in quo quandiu non pœnitet, perdurare neceſ ſum eſt. Nõ licet igitur conuerſionem pœnitentiamq́ue differre. Præterea, negatiuo præcepto aſtringimur ne ſimus, dei inimici: nam eſ ſe deo inimicũ , vſque adeo intrinſecè malũ eſt, vt nullo euẽ tu , id velle ſine graui culpa valeamus: ergo, quãdiu homo eſt in peccato mortali, cùm ſit dei inimicus, tandiu præcepto negatiuo aduerſatur, quàmlibet parum in ſtatu peccati mortalis perſeueret. Aut igitur hoc monſtrũ probandum eſt, videlicet, hominem obligari ad pœnitentiam ſtatim agendam: aut primum illud tollendum, hoc eſt, hominem ad pœnitentiam agendum obligari illuc enim ſerpit hoc præceptum, ſi ſemel admittitur. Deiniq́ue ſuadetur, quòd ſaltem ſingulis diebus feſtis, teneatur peccator pœnitẽtiam habere: quia finis legis eſt, vt requieſcamus in deo, ad hanc enim requiem, corporalis feſtorum quies ordinatur. At in legem facit, qui verba legis amplexus, contra legis nititur voluntatem, lege non dubium, C. de legibus, & regula certum eſt, de regulis iuris, in. 6. Et cõ firmatur , Leuitici. 16. Sabbatum requietionis eſt, affligetis animas veſtras, ab omnibus peccatis veſtris mundabimini, & cap. 23. affligetis animas veſtras, omne opus ſeruile non facietis in die hac, omnis anima quæ afflicta nõ fuerit in die hac, peribit de populo ſuo: & cauſa ſubditur: vt propitietur vobis Dñs . In huius argumẽti explicatione, adeò mulatæ ſunt doctorum ſententæ, vt eas enumerare, nedum expendere, moleſtiſsimum fuerit: & cùm tam variæ ſint, tamq́ue inter ſe diſsidentes, veniam mihi dabitis, viri humaniſsimi, ſi aliorum opinionibus prætermiſsis, meam ego (vtinam tam verè quàm breuiter) explicuero. Primùm ergo (vt mea fert, & communis opinio) non protinus tenetur homo pœnitẽ tiam agere. Atque hæc quidem aſ ſertio, non alia ratione potiore oſtendi poteſt, quàm quòd fidelium omnium conſenſus facilè admittit, non eſ ſe peccarum mortale nouum, ſi quis non ſtatim atque in peccatũ incidit, pœ nitentiam agat: nec aut pœnitentes in confeſ ſione huius criminis ſe accuſant, aut ſacerdotes id curant, quando pœnitentes examinãt : cùm tamen nullus peccator ferè ſit, qui huius pręcepti reus non haberetur. Imò, qui diẽ vnum in peccato mortali duraret, nõ modo multa, ſ èd innumerata peccata mortalia hoc præcepto tranſgrediendo committeret. Præterea, cùm præceptum de pœnitentia affirmatiuũ ſit, in quo virtutis actus poſitiuus præcipitur, non videtur obligare, niſi pro tẽ pore neceſsitatis: quemadmodum & reliqua præcepta affirmatiua. Item, cùm cætera media ad ſalutem neceſ ſaria, ſcilicet, fidem, baptiſmũ , confeſsionẽ , illico præ ſtare minimè teneamur: nõ eſt, cur vnicã pœnitentiam mox debeamus exibere. Præterea, cùm vera pœnitentia (vt ante iã diximus) à dilectione Dei proficiſcatur, ſi homo ſimulatq́; peccauit, veram pœnitentiã habere tenetur, quæ videlicet, neceſ ſaria eſt vt Deo concilietur, fieret conſeq́uens, vt homo poſt peccatum, ſtatim ad diligendum Deum obligaretur. Pręterea, cùm nulla ratio idonea ſit: nullave authoritas, qua præceptum adeò durum aſ ſeratur: certè, qua facilitate induceretur ab aliquo, eadem quoq; ab aliis reiiceretur. Secũda propoſitio. Non tenetur hõ pœni tentiam agere quoties peccata memoriæ occurrerint, ſiue ſpeculatiuè, ſeu practicè occurrant. Et enim nullũ aliud nos præceptũ obligat ex eo quòd in mentem veniat. Nec peccat mortaliter, qui non diligit deum, quamtuncunq; diuina bonitas proponatur, omni dilectione digniſsima: niſi neceſsitatis articulus intercedat. Idẽ de præcepto fidei, & ſpei, videre licet. Quare, nec ſi peccata ſeſe offerant peccatori, digna quæ homo deteſtetur, protinus obligatur, in actum contritionis exire: poterit enim liberè nullum habere actum, ſi nullus inſtat neceſsitis articulus. Et cõfirmatur : quia obligatio reliquorum præceptorum, ex neceſsitate rei ſumitur, nõ ex memoria, aut intelligentia noſtra: quippe, non quia nos intelligimus aut memoria tenemus, obligant, ſed quia obligãt , debemus nos dare operam, vt memoria teneamus. Illud etiam, quàm inconſideratè dicitur, memoriam practicam obligare: ſpeculatiuã , non obligare: quaſi memoria conſcientia ſit, cuius iudicio homo teneatur obnoxius. Premam enim anguſtius & vrgebo, quod nam ſit illum iudicium practicum, vel quæ memoria, quæ poſt ſimplicem peccati commemorationem, nouam præcepti obligationem inducit. Cumq́; nihil conſtanter, recte ve dici poſsit, nimirum nõ eſt cur amplius in opinione contraria refellẽda moremur: nulla enim ratione nititur: ſed ſolo aſ ſerentium arbitratu. Atq; eiſdem omnino argumentis perſuaderi poteſt tertia propoſitio: hoc eſt, In diebus feſtis non obligari homines ad agẽdum pœnitentiam, aut diuino præcepto, aut humano. Præceptũ enim de colendo Deo, quo teſtis diebus aſtringimur, oꝑa religionis præ ſcribit. At, pœnitẽtia (quod ante docuimus,) religionis opus non eſt, ſed vindicationis. Item ius humanum nullum eſt aut euangelicum, quo hoc præceptum aſ ſeratur, proferant & tacebimus, lex autẽ antiqua ceſ ſauit, lege vero naturæ nihil eiuſmodi præcipi, notius eſt quam vt probandum ſit. Et profecto errores alienos repræhendere, non perinde difficilè eſt, facilius namq; , vt Cicero tradit in mentem cuiuſq; venire ſolet, quid falſum quàm quid verum ſit. Sed veram & conſentaneam opinionem ingerere, eamq́ue idoneis argumentis confirmare, hoc opus hic labor eſt. Sit igitur quarta propoſitio: præceptum đ pœnitentia obligat in articulo neceſsitatis, vt reliqua omnia præcepta effirmatiua ac primus quidem neceſsitatis articulus facilè ab omnibus admittitur periculum mortis. Cũ enim præceptum pro aliquo tẽpore obliget, ſi in periculo mortis præteritur, nullum iam reſtat tempus quo poſsit impleri. Sed notandum eſt, quòd cùm baptiſmus & ſacramentũ abſolutionis attrito conferant gratiam, inſtitutaq́; fuerint directe hæc duo ſacramenta in remiſsionem omnium peccatorum, qui ſuſ cipit alterum ex his, ſiue contritus ſiue attritus verè, implet præceptum de pœnitentia: quoniam deus nihil amplius exigit, in compenſationis iniuriam & delicti comiſsi, quàm vel contritionem ſine ſacramento, vel attritionem cum ſacramento per ſe inſtituto in remiſsionem peccatorum: atque hinc colliges præceptum diuinum de pœnitentia per ſe loquẽdo , obligare ſolùm in duobus. Prius cùm obligat diuinum præceptũ de baptiſmo vel confeſsione, & tunc ſatis eſt pœnitẽtia interior imperfecta, ſi exterius ſacramentum re ipſa ſuſcipiatur. Poſterius, cùm deeſt mini ſter vtriuſ q́; ſacramenti. Vbi ſicut homo tenetur habere votum ſuſcipiendi vel baptiſmũ , vel abſolutionem ſi facultas adeſ ſet: ita etiam tenetur habere perfectam pœnitẽtiam & cõ tritionem , vt quæ neceſ ſaria tunc ſit, ad remiſ ſionem peccatorum. At verò arriculis alius qui addi ſolet, Cùm videlicet quis adminiſtrare voluerit aliquod ſacramentum, vel quemcunq; alium actum exercere, qui requirat hominem exiſtentem in gratia, accidentariam obligationem habet nec à præcepto pœnitentiæ otitur: ſed à præ cepto alio de digna ſacramentorum vel ſuſ ceptione, vel adminiſtratione. Vnde peccatur quidem peccato ſacrilegij, ſi ab impenitente ſacramentum aut miniſtretur aut ſuſcipiatur: non autem peccato omiſsionis aduerſus pœnitentiæ præceptum: vnum excipio euchariſtiæ ſacramentum, quod qui in mortali ſumit, duplex peccatum peccat: Alterum ſacrilegij in euchariſtiam, alterum omiſsionis in præceptum peculiare diuinum de præmitenda pœnitentia euchariſtiæ ſacramento: de quo in fine huius relectionis diſ ſeremus. Ad primum itaque argumentum reſpondetur illam Diui Thomæ ſimilitudinem inter præceptum reſtituendi, & præceptum de ſerendi peccatum, non per omnia quadrare. Qua in re Caietanus videtur fuiſ ſe deceptus primũ enim rei alienæ reſtitutio, re vera fundatur in præcepto negatiuo, quo vetamur rẽ alienã in uito domino retinere: neque enim minus rei alienæ detrectator eſt, qui eam apud ſe inuentam inuito domino detractat ac detinet, quàm ſi furto ſuſcepiſ ſet. Quo fit, vt ad obligationẽ reſtituẽdi iniuſta acceptio impertinens ſit: ſiue enim accepetim iniuſtè per furtum, ſiue iuſtè per commodatum: ſimulatque inuito domino rem alienam vſurpo furti reus habeor: atque ex conſequenti violator præcepti negatiui. Rurſus etiam, quotieſcunque adeſt commoditas, rem alienam Domino ſuo reſtituendi, toties denuo pecco non reſtituendo: etiam ſi nullum actum poſitiuum habeam, quo rem alienam iniuſtè velim apud me tenere. Satis enim eſt ad peccatum nouum vſurpatio ipſa libera exterior rei alienę, eo tempore quo oportebat eam domino reddere. At, pręceptum pœnitentiæ, per quam homo peccatum fugit & deſerit, ſicut & charitas, quæ radix & fundamentum pœnitentiæ eſt, re vera, quicquid Caietanꝰ intelligat, præ ceptum eſt affirmatiuum: nec includit negatiuum, niſi quemadmodũ omnia affirmatiua dicũtur includere de actu cõtrario , vt pręceptũ charitatis ſecum habet annexũ præceptũ odii negatiuum: præceptum temperãtiæ , negationem intemperatiæ: ſpes quoque deſperationem, fides infidelitatem negat & prohibet, ſic præceptum pœnitentiæ ex conſequẽ ti vetat, nequis im pœnitens ſit impœnitentia poſitiuè contraria. Quo fit, vt non pœnitere propriè contra præceptum affirmatiuum ſit non contra negatiuum, Quocirca, tunc ſolũ peccatum erit cûm pręcepto affirmatiuo fuerit aduerſum: aduerſatur autem, cùm quis eo tempore pœnitentiam non agit, quo ex præ cepto agere tenebatur: hoc eſt in articulo neceſsitatis: quemadmodum ſuperius explicatum eſt. Sed eſt tamen ſimilitudo vtriuſq; præceti, & reſtituendi & pœnitendi proportionalis duplex. Prius quòd quemadmodum non dimittitur peccatum niſi reſtituatur ablatũ , ita quoque non dimittitur niſi agatur pœnitentia. Poſterius etiam, hæc duo præccepta in hoc aſsimilantur, quod ſicut non reſtituere rem alienam iniuſtè detentam, habet malum ſtatum peccatoris annexum, ita & non pœnitere de peccato commiſ ſo. Quo fit, vt ſiue hic ſiue ille, hoc eſt, vel qui non reſtituit, vel qui non pœnitet, in actum po ſitiuum exeat. Alter, quo vult non reſtituere: alter, quo vult non pœnitere ſemper peccet nouo peccato: & quidem frequenter loquendo, (vt Theologos decet) in promptu patet, idquod diximus. Auarus enim prauè affectus aliena re detinenda, cùm in mentem illi venit aliena res: ſi in actum voluntatis poſitiuum prodeat, quo videlicet vult nõ reddere, ex conſequenti, vt experimento cõ ſtat , ſtatum illum probat, & elegit in quo eſt: & qui non pœnitet ſimili ratione ſi peccata quæ fecit illi occurrant, habeatq́; actum volũ tatis poſitiuum plerunq; nihil aliud quàm cõ ſentit & probat ſtatum peccati, quod ante commiſit. Quòd ſi volumus etiam rem hanc magis premere, ſine dubio peccator cui peccata memoriæ occurrunt, nec pœnitet, ſi quem actũ eliciat etiam pro tempore quo non tenetur pœnitentiam agere, ſemper peccat peccatum nouum. Illud ſiquidem obiectum volitionis, qua volo non pœnitere etiam dum non teneor, nulla ratione honeſtari poteſt: cum actus oppoſitus hoc eſt pœnitentia & contritio, omni tempore vſque adeo bona & hone ſta ſit, vt contrarius actus, quo pœnitere nolo, nullo vnquam tempore honeſti rationem habeat. Non aſ ſero tamẽ , eſ ſe peccatum mortale, velle non pœnitere, tempore quo non teneor: peccatum (inquam) mortale ex genere ſuo: eſt tamen veniale, quia non habet obiectum honeſtum: actus verò indifferentes ſchola noſtra penitus reijcit. Hunc igitur in ſenſum. D. Thomas intelligendus eſt: vt ſcilicet, homo ſtatim teneatur, imò ſemper, pœ nitere de peccato commiſ ſo: nõ poſitiuè dolendo: ſed negatiuè, non complacendo: quo etiam ſenſu ipſe idem loquitur. 3. p. q. 84. arti. 8. vbi ſecutus Auguſtinum lib. De penitẽ tia , cap. 19. & habetur De pœn. d. 3. c. Pœnitẽ tia eſt, & Hugo de S. Vict. dicentẽ , quòd deus abſoluens hominẽ à vinculo culpæ & pœnæ æternæ, ligat eũ vinculo perpetuæ deteſtationis peccati, aſ ſerit, pœnitẽtiã etiã poſt remiſ ſum peccatum debere durare vſque ad finem vitæ. Quod egregiè annotauit Caietanus in commetarijs ſupra eundem art. nam, quòd poſt impetratã veniam per primam cõtritionem , homo iterum atq; iterum dolere teneatur, nulla ratione nititur niſi cùm homo dubitat, an verè fuerit contritus: tum enim locũ habet quod Iſidor. tradit. 2. lib. De ſum. bo. Propitiatio Dei occulta eſt: ſine intermiſsione flere neceſ ſe eſt. Quẽ etiã in modum poſ ſemus explicare, quod in. 4. ſentẽ . di. 17. dixit: hominẽ pręcepto pœnitentiæ obligari, cùm peccata memoriæ occurrunt: tenetur enim non ſibi ipſi placere in peccato cõmiſ ſo , quod occurrit. Quare, niſi actum ſuſpendat (quod tamen ratum & difficile eſt) ſi non pœniteat, ſemper peccabit. Scio Caietanũ huic ipſi loco ex. 4. ſententiarũ aliter occurrere, legat qui volet, nec eni eius intelligentia omnino peſsima eſt. Pro ſecundi verò argumẽti ſolutione notandũ eſt, diſcrimẽ eſ ſe inter bona corporis, ſcilicet ſalutẽ & vitã corporalem, & bona animæ, hoc eſt, ſalutem & vitam ſpiritualem: quòd illorũ non magis ſumus domini, quàm vitæ & ſalutis proximorum noſtrorum nam vitæ & mortis ſolus Deus ſibi dominium re ſeruauit: poſteriorum verò bonorum vnuſ quiſque dominus eſt, habetq́; eandem liberam poteſtatem, quam pecuniæ & reliquæ rei familiaris. Hoc autem diſcrimen, primũ , ratione conſtat: ſumus enim domini eorum bonorum, quæ noſtra diligentia, labore atq; induſtria comparauimus, cùm ergo bona ſpiritualia, hoc eſt, virtutes quibus ſalus & vita animæ continetur, noſtra libertate & indu ſtria interueniente nobis obueniant: noſtro ea nobis iure vendicamus: nam & hoc titulo opifex quiſque ſui operis dominus eſt: vita autem corporis, naturæ donum eſt, non ingenio noſtro, aut induſtria partum. Quocirca nihil mirum, ſi naturæ autor, huius rei dominium ſibi aſ ſumpſit. Quòd etiam bonorum ſpiritualium domini ſimus, teſtimonium illud Eccleſiæ confirmat, Deus ab initio conſtituit hominem, & reliquit illum in manu conſilii ſui: poſuit ante illum vitam & mortem, &c. Signo quoque manifeſto hoc diſcrimen innoteſcit. Nam, ſi mortem mihi conſciſco, non aliter contra præceptum illud, Non occides, pecco. quàm ſi proximum interficerẽ . Item, ſi ex gula cibum aliquẽ ſumo vitæ corporali noxium, duplex peccatum pecco: alte rum contra temperantiæ legem, alterum cõ tra illud, quo teneor vitam corporalem ſeruare & meam & alienam, non tanquàm dominus, ſed tanquam diſpẽ ſator & cuſtos. At verò, ſi mortis ſpiritualis mihi cauſa ſum, ea iactura mihi non imputatur. Quin ſi per fornicationem, gratiam, virtutem, ſalutem, vitamq́ue animi perdam, vnicum fornicationis peccatum agnoſcitur. Quo vno argumẽ to ſatis liquet, bonorum ſpiritualium nos eſ ſe verè dominos, non diſpenſatores: quando horum diſsipatio nobis nõ imputatur ad ſpecialem culpam. Ex hoc etiã diſcrimine ratio patet, cur volenti ſe occidere corporaliter quiſq; priuatus vim poſsit inferte: cogereq́; vel inuitum, ne ſe occidat, quam tamen vim volenti ſe ſpiritualiter interficere nõ licet in ferre: niſi is, qui infert, ſuperior autoritate & poteſtate ſit. Cuius differentiæ (vt reor ego) non alia cauſa eſt niſi quòd vitæ ſuę corporalis nemo eſt dominus. Vnde, ſicut volenti alium occidere, vim inferre quilibet poteſt, vt impediat: ita & ſeipſum interrimere volenti. At, cùm vitæ ſpiritualis vnuſquiſq; ſit dominus: iniuriam illi feceris, ſi vim attuleris non aliter ac ſi Domino pecuniarum pecunias ſuas etiam prodigè conſumenti manus ad impediendũ iniicias violentas. Hiſce igitur explicatis, facilè patet, conſequentiam illã non vallere: nõ enim, ſi ſtatim vitæ corporali, ſiue proximi, ſiue meæ teneor ſuccurrere: ſtatim quoq; teneor vitæ ſpirituali mederi, præ ſertim meæ, cuius ſum Dominus. Certè, ſi ſalutis corporalis liberũ dominiũ haberemus, qui quartanã febrim, quũ protinus ſanare poſ ſet, ad duos vſque annos differret, mortaliter nõ peccaret. Nunc autẽ , ſi quis, vel in ſe, vel in alio grauẽ aliquẽ morbum, quem pellere illico poſ ſet, ad longum tempus protraheret: neſcirem equidem excuſare à peccato mortali. Ad tertium negatur item conſequentia nec enim ego antecedens, (quod nõn ulli faciunt) negare poſ ſum. Scio quidẽ , latitudinẽ quandam eſ ſe in ea temporis celeritate: quã homini ad cõpenſandam iniuriam proximo illatam præ ſtituimus. Sed, qui proximũ læ ſit in honore, vel fama, ſi habens opportuniſsimam opportunitatem iniuriam compenſandi negligit, & ad finem vitæ reſeruat: nõ exi ſtimo tam temerarium & inconſultum theologum eſ ſe futurum, vt illum per quinq; etiã annos ceſ ſantem & torpentem excuſet certè Chriſtus non excuſaret: an theologi debeãt , ipſi viderint. Conſequentiã igitur ego nego, quia compenſationẽ iniuriæ factæ proximo, non ſolũ propter noſtras vtilitates, verũ (ac multo etiam magis) propter vtilitatem eius, cui iniuria facta eſt, legiſlator exegit. At, compenſatio iniuriæ, quæ Deo per peccatum fit, nõ propter Dei commoditates, ſed propter noſtras exigitur: quippe, cùm compenſationis noſtræ Deus non indigeat, nos egeamus, Quo fit, vt bona ſua Deꝰ in hac parte pro no ſtris habeat. Vnde ad eandem legem poſtulat, quæ illi debemus, & quæ debemus nobis ipſis: nec arctiore vinculo ſatisfactionem effligitat iniuriæ ſuæ, quàm remedium ſalutis noſtræ. Tum ergo, tenebimur Dei compen ſare iniuriam, cùm bona noſtra ſpiritualia diligere tenemur, in q́ue neceſsitatis articulo procurare. Ad quartum, (quoniam præcedentis argumenti confirmatio ex dictis facilè ſoluitur) non deſunt, qui antecedens inficientur: eo quòd apud Auguſti. lib. 1. de Ciuitat. Dei, cap. 9. correctionem fraternam in aliud tempus cõmodius reſeruare licet. At. hi (bona venia me audietis) diui Auguſtini intelligentiã non aſ ſequuntur: nuſquam enim Auguſtinus credidit, vbi ſe offert magna cõmoditas corripiendi fratrem, hoc eſt, cùm id fieri poteſt nulla mea iactura, multa fratris commoditate, licitum eſ ſe pro meo arbitratu, correctionem fraternã in alium annũ remittere, vbi expectetur vel æqua cõmoditas , vel etiã maior. Sed id ſentit prudẽtiſsimus autor: Cũ cotrectio ſine iactura mea fieri nõ poteſt, differri nõ poteſt, differri nonnunquam poſ ſe in tempus, vbi commodius ſine iactura mea fiat. Cùm igitur interior pœnitentia vbique gentium, & omni tempore fieri commodiſ ſimè poſit, ſi nõ licet liberationẽ proximi differri commodiſsimè poteſt, ergo nec noſtrã . Sed nego tamen conſequentiam: quia bonorum ſpiritualiũ proximi mei cuſtos ſum, non dominus: idcirco illum mox eripere teneor, & viuiuificare, ſi poſ ſum: meipſum nõ mox teneor, etiam ſi poſsim. Commoditas præterea ad corripiẽdũ fratrẽ , nõ ſemper, & vbiq; parata eſt: idcirco, quãdo ſeſe offert lex, prę cipit vt arripiatur. Cõmoditas autem eripiẽ di nos, omni tempore & loco eſt in prõptu . Quare, noluit nos ſuauiſsimus legiſlator ſemper obligare, quotieſcunque opportunitas adeſ ſet: ne nos innumeris peccatis inuolueret. Ac re vera, (vtcunque opinemur) negare nõ poſ ſumus, inter bona proximi & no ſtra, longum eſ ſe interuallum. Nam bouem proximi, aut ouem iacentem leuare teneor, & ſeruare, ſi poſ ſum: bouem meum, aut ouẽ non item: niſi res eſ ſet ad vitam meam cõ ſeruandam neceſ ſaria, tunc enim, ſicut nec vitę, ita nec illius rei, ſine qua vita non degitur, liberam habeo facultatem. Sic ergo & bona ſpiritualia proximi mei, etiam extra mortis æternæ periculũ curare teneor? mea non perinde: niſi cum articulus neceſsitatis propriæ ſpiritualis occurrit: hoc eſt, periculum mortis æternæ. Ad teſtimonium verò Gregorii, quod ibi ſubiungitur, fateor equidẽ , quòd, ſi quis periculum proximum & certum in ſe videret incidendi in nouum peccatum mortale, niſi antiquum aboleret, teneretur tunc tẽporis pœ nitentiã agere. Quemadmodum enim, qui ex aſsidua conſuetudine iurandi intelligit, ſe in eo periculo conſtitutum, vt facilè exeat in periurium, obligatur conſuetudinem illam retractare, per quam in periculo deierãdi cõ ſtituitur : ſic ꝗ ex aſ ſuetudine peccãdi cogno ſcit, ſe ad aliud, atque aliud peccatum trahi, nec tentationibus quotidianis ſine ingenti periculo poſ ſe reſiſtere, videtur proculdubio teneri ad illum ſtatum deſerendum. Et hinc patet quid ad Leonis Papæ verba dicendum ſit. Id vero, quod ex Eccleſiaſtico additur, cõ ſilium ſaluberrimum eſt, non præceptũ . Cõ ſilii autem ratio redditur: ne fortè ſubitò præ occupati hora mortis, quæramus ſpatiũ pœ nitendi, & inuenire non poſsimus. Nam quinti argumenti concedo primùm conſequens, ſi nihil aliud ibi ſignificetur, quã non eſ ſe peccatum pœnitentiam differre: ſic enim interim ſolemus appellare licitũ , quod peccatum non eſt. Sed cùm rurſum colligis: ergo velle differre licitum eſt: nego cõ ſequẽ tiam : nam talis volitio non habet bonũ obiectum, vt ante diximus, nõ enim ij ſumus, qui admittamus, aliquem actũ eſ ſe licitũ , qui meritorius eſ ſe nequeat: imò ne bonus quidem mortaliter: quod nonnulli libera fronte concedunt. Ergo, cùm tandem obiicis. Quod licet facere, licet velle, bene dicis, ſi, quod dicis, attendis. At pœnitentiam differre, nõ eſt facere, ſed, non facere: non autẽ ſtatim licet, velle non facere, quæ non facere licitum eſt, id eſt, quę ſi non feceris, non peccas verbi gratia, non leuare feſtucam, illicitum non eſt: at velle non leuare, ſi nullum finem honeſtum apponas, ocioſum, ac proinde illicitum eſt. Itẽ , non facere bonũ , interdũ licet, videlicet, cùm nõ teneor: at, velle non facere, quod retrò etiã diximꝰ ) nulla ratiõe honeſtari poteſt. Ad ſextum argumentum. Licet præceptũ negatiuũ generale ſit, ne fiamus inimici Dei per actum, quo inimititia cõtrahatur : at, ne ſimus inimici Dei ſecundum reatum, nullo negatiuo pręcepto ſumus aſtricti. Sicut enim de amicitia habituali Dei, nullum præceptum affirmatiuũ eſt: ſic, de inimicitia, quæ ſecundum reatum eſt, quaſi habitualis, nullum eſt negatiuum, omnes ſiquidem leges, actus, vel præcipuunt, vel prohibent, non habitus. Et cùm obiicitur. Velle eſ ſe Dei inimicium ſecũ dum reatum etiam, eſt intrinſecè malum, fateor id quidem, quia, vt volitio mala ſit, ſatis eſt obiectum eſ ſe malum, ſiue ſecundũ actũ ſiue ſecundum reatũ , nam qui poſitiuè vult habitum habere vitij, vel etiam eſ ſe reatu malus, cõ ſentit in rem, quæ rectæ rationi aduer ſatur, imò adeò implicitè conſentit in culpã ſine qua nec habitum vitij habere, nec reatu malus eſ ſe poteſt, non tamen proinde ſequitur, quòd ſit præceptum de non perſeuerando in peccato: ſed ſolùm, ne velimus malum: quod cum recta ratione pugnat. Atque (vt vno verbo dicamus) velle Dei inimicitiam, directè charitati aduerſatur, at, non velle amicitiam eo, ſcilicet, tempore, quo non teneor velle, charitati non repugnat. Quare, negatur conſequentia. Ad vltimum. Quanuis ſciam ego, Scotũ & Gabr. in. 3. diſt. 37. Angelum in verbo. Feriæ, Nider. in ſuo præcepto. Florẽtinum parte. 2. tit. 9. aſ ſeruiſ ſe, in diebus feſtis, maximè dominicis teneri homines ad diligendum Deum ſuper omnia, ac proinde, ſi in peccato ſint, ad habendam contritionem: ſed, quoniam ignoro, vnde ad hanc opinionẽ doctores illi venerint, liberè poſ ſum, quod non ſatis exploratè perceptum ſit & cognitum, ſine vlla dubitatione negare. Nam, ſicut, eſ ſe plures mundos naturalis ratio negat, quoniam plures eſ ſe, ratio nulla naturalis ꝓbat : ſic peccati mortalis obligationem rationabiliſsimè vbiquè negabimus, quoties idoneis argumẽ tis non aſ ſeritur. Nam illud imbecillum eſt, quod ſubiũgitur : cum ex. D. Thomæ & grauiorum autorum ſententia ad finem legiſlatoris minimè teneamur, ſed ad media, quæ lex, finis gratia conſequendi, præ ſcribit. Non enim, ſi finis præcepti charitas eſt, tenemur protinꝰ omnia præcepta legis implere ex charitate, nec, ſi lex iubet. Quadrageſimæ ieiunium, vt mens eleuetur in Deum, aſtrigimur proinde ex huius præcepti vigore, mentem in Deum eleuare. Quod verò dicitur, tenendam eſ ſe mentem legis non verba: ſit ita ſanè ſenſum enim legis amplectimur, non ſonum verborum, credimus nã q́; , legem in eo ſenſu accipiendam, quem per verba legiſlator efficere voluit Iam, illud, quod ex Leuitico affertur, nullius eſt momenti. Primùm, quoniam Lex vetus abolita eſt: nec nos obligat, niſi ea parte, qua legis naturæ præcepta continebar. Deinde, quoniam lex de certo quodam die loquebatur, quod feſtum Propitiationis erat: vbi ſacerdos ſemel in anno peculiariter pro peccatis populi orationem fundebat ad Deum, atque hoſtias offerebat: vt quod nunc Eccle ſia facit ſemel in anno obligans ad pœnitentiæ ſacramentum: tunc in vetere illo populo præ ſignatetur. Non erat autem lex, quæ ſingulis feſtis & ſabbatis hanc animi afflictionẽ præ ſcriberet. Ac mihi videor ſatis de pœnitẽ tiæ virtute diſ ſeruiſ ſe. Proximũ eſt, vt de pœ nitentiæ ſacramento diſ ſeramus: videamuſ q́ue iam ea, quæ ſequuntur. Primùm, an pœ nitentiæ ſacramentum ſit ad ſalutem neceſ ſarium: deinde, an de pœnitentiæ ſacramento præceptum ſit. Hæc enim ex mea partione re ſtant duo de quibus accuratius diſ ſerendum puto: quoniam vtraq́; diſputatio, & ad agnitionem ſacrarum literarum pulcherrimã eſt, & ad componendas multas ſcholaſticas concertationes neceſ ſaria.