Diuus quoque Tho. 4. d. 17. q. 3. artic. 4. q. 2. rationibus hoc suadere conatur . Prima, quod confessio mutila, non est confessio, sed confessionis simulatio: non enim vere vult sanari ab illis morbis, quos explicat medico, qui alios tacet: cum medicina sit eadem omnibus sanandis instituta: quae ratio sumitur ex Augusti. De vera & falsa poenitentia , cap. 15. Quidam (ait) vni coelant, quae alii manifesta con seruant. Quod est ad hypochrysim tendere, & semper carere venia, ad quam totam per frusta putant peruenire.