Durandus tamen. d. 17. q. 15. hanc quidem rationem calumniatur, sed eam tuetur Paludanus. q. 5. eiusdem distinctionis: ac multo etiam magis Adrianus. q. 4. De confessione. Nos vero fatemur, conclusionem mathematica demonstratione plane exploratam haberi non pos se: sed fide posita, afferuntur argumenta, quae probant, consentaneum es se, ita fieri oportere. Ac revera, cum huius sacramenti finis, non tam vindicare sit, quam sanare (non enim venit filius hominis in mundum, vt iudicet mundum, sed vt saluetur mundus per ipsum, Ioannis. 3.) notitia, neces saria iudici ad hoc salutare iudicium, ex tali fine salutis depromenda est. Tantum itaque criminum poenitens confes sori debet manifestare, qua ntum opus erit ad salubre poenitentis iudicium , atque vindictam. Et quemadmodum leges considerant, quod plerumque neces se est: raros autem euentus negligere solent sic & rationes legis in ea spectant, quae plurimum accidere solent: quae vero rarenter incidunt, nec legem, nec racionem legis infirmant. Compertum sit igitur, confessionem peccatorum integram es se oportere. Sed, an id sit de iure diuino, in dubium vertitur. Cui tamen (no longas moras trahamus) breuiter respondetur, confessionis integritatem ex diuina in stitutione fuis se. Qui enim confessionem in stituit, non mancam & mutilam, sed integram instituit. Dei quippe perfecta sunt opera.