Durandus tamen. d. 17. q. 15. hanc quidem rationem calumniatur, ſed eam tuetur Paludanus. q. 5. eiuſdem diſtinctionis: ac multo etiam magis Adrianus. q. 4. De confeſsione. Nos verò fatemur, concluſionem mathematica demonſtratione planè exploratam haberi non poſ ſe: ſed fide posita, afferuntur argumenta, quæ probant, conſentaneum eſ ſe, ita fieri oportere. Ac revera, cùm huius ſacramẽ ti finis, non tam vindicare ſit, quàm ſanare (non enim venit filius hominis in mundum, vt iudicet mundum, ſed vt ſaluetur mundus per ipſum, Ioannis. 3.) notitia, neceſ ſaria iudici ad hoc ſalutare iudicium, ex tali fine ſalutis depromenda eſt. Tantũ itaque criminum pœnitens confeſ ſori debet manifeſtare, quã tum opus erit ad ſalubre pœnitentis iudiciũ , atque vindictam. Et quemadmodum leges conſiderant, quod plerumque neceſ ſe eſt: raros autem euentus negligere ſolent ſic & rationes legis in ea ſpectant, quæ plurimum accidere ſolent: quæ verò rarenter incidunt, nec legem, nec racionem legis infirmant. Cõ pertum ſit igitur, confeſsionem peccatorum integram eſ ſe oportere. Sed, an id ſit de iure diuino, in dubium vertitur. Cui tamen (no longas moras trahamus) breuiter reſpondetur, confeſsionis integritatem ex diuina in ſtitutione fuiſ ſe. Qui enim confeſsionem in ſtituit, non mancam & mutilam, ſed integrã inſtituit. Dei quippe perfecta ſunt opera.