Primum est, Poenitentiam exteriorem, in qua sacerdos poenitentem a peccatis absoluit, es se sacramentum. Hoc fundamentum primi Nouaciani euertere voluerunt , negarunt enim sacerdotes per absolutionem peccata remittere: atque ex consequenti negarunt poenitentiae sacramentum: quod vtique nullum est, si remissio peccatorum in eo non est. Aduer sus quos disputat Ambros. lib. 1. De poenitentia, cap, 2. &. 6. &. 7. Hos Vuiclephiste postea secuti sunt (vt autor est Thomas Vualdensis lib. De sacramentis, cap. 135.) negauerunt enim etiam ipsi, sacerdotes vere absoluere poenitentes . Quae tamen est aperta haeresis. Primum, ex cap. Ad abolendam, extra. De haereticis: vbi Lucius tertius, Vniuersos (inquit) qui de sacramento corporis & sanguinis domini no stri, vel de baptismate, seu de peccatorum confessione, vel reliquis ecclesiasticis sacramentis, aliter sentire, aut docere non metuunt, quam sacrosancta Romana Ecclesia praedicat & obseruat, vinculo perpetui anathematis innodamus.