Primum eſt, Pœnitentiam exteriorem, in qua ſacerdos pœnitẽtem à peccatis abſoluit, eſ ſe ſacramentum. Hoc fundamẽtum primi Nouaciani euertere voluerũt , negarũt enim ſacerdotes per abſolutionem peccata remittere: atque ex conſequenti negarunt pœnitẽ tiæ ſacramentum: quod vtiq́ue nullum eſt, ſi remiſsio peccatorum in eo non eſt. Aduer ſus quos diſputat Ambroſ. lib. 1. De pœnitentia, cap, 2. &. 6. &. 7. Hos Vuiclephiſtę poſtea ſecuti ſunt (vt autor eſt Thomas Vualdenſis lib. De ſacramentis, cap. 135.) negauerũt enim etiam ipſi, ſacerdotes verè abſoluere pœnitẽ tes . Quæ tamen eſt aperta hæreſis. Primùm, ex cap. Ad abolendam, extra. De hæreticis: vbi Lucius tertius, Vniuerſos (inquit) qui de ſacramento corporis & ſanguinis domini no ſtri, vel de baptiſmate, ſeu de peccatorũ confeſsione, vel reliquis eccleſiaſticis ſacramentis, aliter ſentire, aut docere non metuunt, quàm ſacroſancta Romana Eccleſia prædicat & obſeruat, vinculo perpetui anathematis innodamus.